PĀGINA·DOMESTICA·MEDISILVĀNĪ


terra

hospes grātum est quom apud meās restitistei seedēs
bene rem gerās et ualeās
dormiās sine qūrā
[Corpus Īnscrīptiōnum Latīnārum, I.1202.4]
.

QVIS·IGITVR·EGO

gaudeō quod hūc uēnistī ad hās meās pāginās. quis tandem sum quī haec in tēlam posuī? nē nimis longum faciam, mundī studiōsus sum quī dēlecter itineribus faciendīs tōtum terrārum per orbem usque, sī possim, in summum montem, trāns altissimum mare, per dēnsissimam siluam nec nōn maximās sōlitūdinēs, et per feruōrem niuem procellāsque ad ipsum mundī extrēmum. per hās pāginās modo uolō aliquid ex eō quod iam passus sum partīrī cum illīs quōius animum teneam. sī quid meārum nūgārum dēlectat bene est. lege et cūrā ut quam optimē ualeās.

stainawarijaR fāhido
[ek] stainawarijaz [rūnōz] fāhido
[ego] Staenauarius [litterās] pīnxī

(haec est lingua quā ūsī sunt antīquī quibus terra fuit illōrum linguā Skaþinawjō, haec est Scathinauia sīue Scandinauia. uērī simile est nōmen stainawarijaz idem esse atque id quod posteā Steinar scrībitur. īnscrīptiōnis lapis in mediā uiā inter Osloam et Gothoburgum situs est.)
[īnscrīptiō Scathinauica, quīntō saeculō p.Chr.n.]


VARIA

īnscrīptiō cursuālis
Steinar Midtskogen
Jerpefaret 11 E
N-0788 Osloa
Noruēgia
īnscrīptiōnēs ēlectronicae
steinar@latinitas.org
steinar.midtskogen@tandberg.net
(domestica)
(officiālis)
quīn tū scrībe ad mē!
numerī tēlephōnicī
+47 67125125
+47 91724358
(officīnae)
(cellulāris)
ex phōtothēcā
uīse phōtothēcam meam.
ad phōtothēcam

prōcūrātor odiōsus ex īnfernīs

"quid est tibi nōmen computātrāle?" rogat prōcūrātor ille. per quattuor nārrātiunculās, quās Latīnē reddidī ab exemplō Simōnis Trāualliae, metum inicit omnibus quī ēius beneficia petere audent. nam quālis sit nescīuērunt.
ad nārrātiunculās.
dabam 6. Sept. 1997

fābulae poēmataque

incipit quoddam poēma fābulae illūstris "trēs ānellōrum sub dīuō rēgibus altīs". scīn' tū, quod sit? hoc inter alia hexametrō Latīnē reddidī.
ad fābulās poēmataque.
dabam 8. Nou. 1999

dē linguā Latīnā
dē linguā Latīnā hās rēs scrīpsī:
I

ad tabulam dēclīnātiōnis nōminum.

dabam 28. Dec. 1997
II

ad tabulam dēclīnātiōnis uerbōrum.

dabam 28. Dec. 1997
III

dē orthographiā.

dabam 30. Dec. 2001
plūrēs imāginēs
Flūmen Iānuāriī

iter Brasiliēnse,
annō 2001.

Stonehenge

iter Britannicum,
annō 2000.

Dēiectus Aureus

iter Īslandicum,
annō 1999.

.

NĀRRĀTIŌNĒS·ITINERVM

suāue marī magnō turbantibus aequora uentīs
ē terrā magnum alterius spectāre laborem;
nōn quia uexārī quemquamst iūcunda uoluptās,
sed quibus ipse malīs careās quia cernere suāuest.
[Lucrētius, dē rērum nātūrā, 2.1-4]
annō 2003: iter Hauaiānum

aestāte hūius annī iter fēcī in īnsulās Hauaiānās. diū dubitāueram quōmodo ōtium aestīuom agerem et quō proficīscerer, sed cāsū in tabernā librāriā quemdam librum dē īnsulīs Hauaiānīs uīdī. "illūcine eam?" paulisper meditātus sum. "quidnī eam" mihi ipsī mox respondī. dictum ac factum. paucīs post diēbus Honolūlī fuī, quae est urbs prīnceps īnsulārum.
ad nārrātiōnem.
dabam 11. Apr. 2004

Via Lactea
annō 2001: iter Ītalicum

aestāte annī bismīllēsimī prīmī prīmum iter in Ītaliam fēcī. Rōmā profectus sum tandemque cāsū Catinam uēnī ut Aetnam ascenderem quam audīssem flammās saxaque liquefacta uomere.
ad nārrātiōnem.
dabam 8. Aug. 2001

Colossēum
annō 2000: expedītiō in īnsulās Spitsbergēnsēs

nārrātiō quae sex partēs habet dē quādam nāuigātiōne in nāuī Sūlā Tromsoēnsī per Bernardī Mare in terrās septentriōnālēs Spitsbergēnsēs. lege hīc dē marī, terrīs atque hūius itineris mīrīs casibus.
ad nārrātiōnem.
dabam 13. Nou. 2000

Cornufretum
annō 1999: Iaponia

annō mīllēsimō nōngentēsimō nōnāgēsimō nōnō nōnnūlla fēcī itinera et ūnum cum amīcō in Iaponiam. numquam in illā terrā fueram, multaeque fuērunt rēs nouae, sīcut lingua et mōrēs. in mediā urbe Tōkiō commōrātī sumus, sed urbēs mihi nōn ita placent ut mē diū tenēre possunt. omnī occāsiōne ad urbem effugiendam ūsus sum. et montēs quōrum Iaponia plēna est petēbam.
ad nārrātiōnem.
dabam 4. Mār. 2002

Iaponia
annō 1999: Vīkingī et Terra Noua

ab oppidō Sydneiiō in Nouā Scotiā sitō nāuī trānsuectus sum in Nouam Terram -- trānsuectus in oppidum quod Portus Vasconum dīcitur. quid facerem in Nouā Terrā nescīuī nisi hoc ūnum: aduenīre ad sinum paruom in Terrae Nouae septentriōnālissimō prōmunturiō situm, ubī Vīkingī, quod in eōrum linguā sinuēnsēs significat, mīlle annōs anteā habitārant.
ad nārrātiōnem.
dabam 25. Iān. 2001

Terra Noua
annō 1999: exspectātiō sōlis redientis

Mārtiī diē octāuō radiōs sōlis, prīmōs annī, Longenniam attingentēs uīdī. eō diē puerulī urbis congrediuntur quōdam in urbe locō, ubī sōl oriēns post quīnque mēnsēs nūllō ortū merīdiē uidērī potest et hīc incipiunt diēs festī sōlis.
ad nārrātiōnem.
dabam 20. Mār. 1999

sōl rediēns
annō 1998: iter Malabārēnse

trēs hebdomadēs in urbe Indicā Bangaloriā ēgeram praeter paucōs diēs quom montēs Nilgiriēnsīs explōrāssem in regiōne Tamilēnsium. nunc ūnā hebdomade ante quam ex Indiā abiī, paullum temporis mihi fuit fugiendī ab urbe dēlectātiōnis caussā. mihi simpliciter est prōpositum: ut Bangaloriā āëroplanō ueherer Triuandrum ex quō per terram quōlibet modō Bangalōriam quīntō diē redīrem.
ad nārrātiōnem.
dabam 20. Mār. 2000

Malabār
annō 1998: iter Nīlgiriēnse

in Indiā austrālī sunt montēs quī appellantur montēs Nīlgiricī, ā uerbō Indicō prō monte caerulō. sunt pars montium continuōrum quī Ghāt occidentālis uocantur, et super campum Karnātakae crēscunt ad summum 2.637 metra altum. in hīs hūmidīs tepidīsque montibus coluntur inter alia thea ac cafaeum. montēs auctumnō annō 1998 uīsī.
ad nārrātiōnem.
dabam 7. Iān. 2001

Nīlgiri
annō 1998: dīlūculum arcticum

diē Februāriī ūndecimō in urbem prīncipālem īnsulae Spitsbergēnsis prōuectus sum. adhūc in cursū hiemis tenebrae polārēs urbem tenuerant; ēleuātus est autem sōl in diēs propius propiusque horīzontem, et ultimō hūius mānsiōnis diē prīmī radiī sōlis summōs montēs breuiter attigunt.
ad nārrātiōnem.
dabam 26. Feb. 1998

dīlūculum
annō 1997: nāuigātiō in Īnsulam Vrsōrum

aestāte hūius annī interfuī in nāuigātiōne in īnsulās Spitsbergēnsēs. post nōnnūllōs uērō labōrēs ad Īnsulam Vrsōrum apud fīnem occidentālem Bernardī Mare sitam aduēnimus, ubī ob difficultātēs quae nōbīs fuerant dēcrēuimus ut in hāc īnsulā parumper manērēmus et deinde in Noruēgiam redīrēmus.
ad nārrātiōnem.
dabam 7. Aug. 1997

Īnsula Vrsōrum
annō 1996: nox polāris

mēnse Decembrī prīmum iter Spitsbergēnse fēcī. terra uērē mīrābilis ac tenebrōsa mihi ostenta est, nam sub brūmā sōl ultrā duodecimum gradum īnfrā horīzontem nōn ēleuātur, et frīgus procellāsque arcticās passus sum.
ad nārrātiōnem.
dabam 21. Apr. 1997

nox polāris


Steinar Midtskogen, Curriculum Vītae [Anglicē scrīptum]