[domum] [English]

DĒ·NĀVIGĀTIŌNE·AD·ĪNSVLAM·VRSŌRVM

ANNŌ·MDCCCCLXXXXVII

[tabula]


ante lītus Noruēgiae septentriōnālis (uel Finnmarchiae) est Bernardī Mare, pars Ōceanī Arcticī; apud huiius maris fīnem occidentālem iacet Īnsula Vrsōrum (Noruēgicē "Bjørnøya"), quae est pars austrālis īnsulārum Noruēgiānārum, quibus nomen est Suālbardia; hae terrae in mediō cursū inter circulum arcticum polumque septentriōnālem sitae sunt. quom nāuigātor Batāuos Wilhelmus Bernardus (Willem Barents) Iuniī 9. 1596 īnsulam inuēnisset, ursus maritimus occīsus est ubī nāuigātor ille nāuī ēgressus est, quamobrem īnsula appellāta est "ursōrum". etiam hodiē nāuibus ad īnsulam, quoiius aditus saxōsīs ōrīs artus est, aduenīre solent. īnsulae sōlī incolae sunt quī (exactō numerō nouem) apud meteōrologicam statiōnem labōrant.

in Noruēgiā septentriōnālī nāuigātiōnem in īnsulam nāuī uēliferā pedum 38 uectī coepimus. nāuī apparātā rēbusque frūmentāriīs emptīs accidit in urbe Tromsoeā rēs mīrābilis quae posteā sē ūtuī esse dēmōnstrāret; in urbis portū ancoram sustulimus eāque implicāta erat ancora alia. tum apud crepīdinem altera res mīrābilis: propemodum nāuis nostra mersa est ā tabernā pōtōriā(!) quaedam enim nāuis ("Sjøpub'n") in tabernam conuersa mālum prōrae nostrae laedit. tandem discēssimus mēnsis Iuliī 25. diē, ultimō diē annī quandō etiam mediā nocte sōl in hāc urbe lūcet, tamen nōbīs ad boream nāuigantibus sōl noctū in diēs altius suprā horīzontem ēleuābātur.

urbs Tromsoea
[urbs Tromsoea] 1997/7/25 20:05MET
50mm ; f/11 ; 1/125"
200ISO
140,73Kb
eiius annī ultimus sōl mediae noctis prope Tromsoeam
[sōl mediae noctis] 1997/7/26 01:05MET
35mm ; f/8 ; 1/125"
200ISO
92,45Kb
apud Thōris Sinūs credīpinem
[crepīdo Thōris Sinūs] 1997/7/26 16:00MET
105mm ; f/5,6 ; 1/500"
200ISO
221,54Kb

breue post tempus nāuis in altum est prōuecta, sed eō tempore difficultātēs nōs adortae sunt; procellā ā septentriōnibus et orientibus nūlla ratiō bene nāuigandi erat, simulque cessit mōtōrium nāuis. cōnsilium cēpimus ut in terram, quae nōn procul esset, regrederēmur, ut secundum uentum exspectārēmus. apud crepīdinem in Thōris Sinū (Torsvåg), apud quamdam pharum paruam mānsimus diēbus duōbus.

Thōris Sinus
[Thōris Sinus] 1997/7/26 19:25MET
35mm ; f/22 ; 1/125"
200ISO
106,85Kb
tarandrus prope Thōris Sinum
[tarandrus] 1997/7/26 20:55MET
105mm ; f/5,6 ; 1/125"
200ISO
109,33Kb

uesperī diēī 27. uentus aquilō in hōrās lēnius agebat praedictiōneque tempestātis bonā cōnstituimus ut iterum nāuem in altum prōueherēmus. mare etiamtum procellōsum erat et dūrum habēbāmus tempus, itaque duo trēsue ē nostrīs nauseam sufferebant (potius dīcam sufferebāmus). die posterō mare dēferbuit et Eurō uēlificārī potuimus. diē tertiō in marī, Iuliī 29., nōs perdidisse trēs quartās aquae dulcis, quia nāuis lacus rīmōsus esset, dēprendimus. fortūnae grātiam habuimus, illam īnsulam enim nebulōsam eōdem cōnspeximus diē, et uesperī ad eam aduēnimus. post urbem relictam temperātūra in ponte ā 15 dulcibus gradibus Celsiānīs ad 3 gradūs apud īnsulam lāpsa est. ancorā iactā in terram ad statiōnem meteōrologicam, quoi Bjørnøya Radio nomen est, lintriculō ēgressī sumus. hominēs statiōnis nōs hospitālitissimē accēpērunt.

ante statiōnem meteōrologicam "Bjørnøya Radio" apud 74°30' ad boream et 19°01' ad orientem
[Bjørnøya Radio] 1997/7/29 18:30MET
70mm ; f/3,5 ; 1/125"
200ISO
50,79Kb
iterum nāuem in altum prōveximus
[in altum] 1997/7/27 20:00MET
35mm
200ISO
129,57Kb
ante Montem Antarcticum in parte īnsulae ad sōlem mātūtīnum (nūllus ortus est) et merīdiem spectantī
[Mōns Antarcticus] 1997/7/29 16:45MET
35mm
200ISO
82,76Kb
uestīgia ursī
[uestīgia ursī] 1997/7/30 16:20MET
35mm
200ISO
194,44Kb
ego ante Tunheim
[ego ante Tunheim] 1997/7/30 17:00MET
70mm ; f/11 ; 1/125"
200ISO
156,82Kb
ambulātiō in Tunheim
"Mōns Miseriae" ultrā campum
[ambulātiō in Tunheim] 1997/7/30 16:05MET
35mm ; f/8 ; 1/250"
200ISO
118,11Kb

quid tum facerēmus magnī fuit cōnsilī ante īnsulam, unde ratiō nāuigātiōnis adhuc fuerat ad partēs septentriōnālēs atque occidentālēs Suālbardiae prōficīscī. tantum tempus iam perdiderāmus nāuisque mōtōrium interdum nōbīs etiamtum dēerat; dēcrēuimus igitur nē ad septentriōnālēs nāuigārēmus, sed ut in īnsulā parumper manērēmus et deinde in Noruēgiam redīrēmus. posterō, 30. Iuliī, ē duōbus ancorālibus ūnum (quoiius ancora etiamnum in fundō maris iaceat) esse laxum dēprendimus, itaque ūsuī fuit ancora quae in portū Tromsoeae inuēnerāmus. posteā eō diē ē statiōne in metallum dēsertum "Tunheim", quod in orientālī parte īnsulae situm est, iimus. īnsulae geōlogiae, herbulīs animalibusque propriīs dīligenter studēre potuimus. animalibus autem perīculum ūnum est: ursī maritimī (ursī polārēs) omnium maximī quī, etiam inexcitī, quemcumque hominem facillimē necāre possunt, īnsulam habitant. aestate glaciem maris ad septentriōnēs sequontur et eō tempore annī rārī sunt in īnsulā; tamen causā salūtis arma ferenda sunt tōtum per annum. nūllum ursum uīdimus praeter uestīgia eiius.

Silodden apud Tunheim fīnis ferriuiae
[Silodden] 1997/7/30 17:00MET
35mm
200ISO
101,15Kb
Tunheim oppidulum dēsertum
[Tunheim] 1997/7/30 17:10MET
35mm
200ISO
156,82Kb
Tunheim oppidulum dēsertum
[Tunheim] 1997/7/30 17:30MET
70mm ; f/8 ; 1/125"
200ISO
153,39Kb
Flūmen Anglicum (Engelskelva)
Mōns Miseriae ultrā campum
[Flūmen Anglicum] 1997/7/30 18:25MET
35mm ; f/22 ; 1/30"
200ISO
101,51Kb

quamquam erāmus eā mente ut in īnsulā manērēmus in posterum diem, tamen uesperī īnsulā discessimus, quia uentīs secundīs bonam occāsiōnem nāuigandi habēbāmus. per trēs diēs et sine gravibus difficultātibus in Noruēgiam renāuigāuimus; marī tranquillō ac uentīs secundīs tandem tempus ad nāuigātiōne gaudendum nōbīs erat; aliquot phōcoenoidēs, uitulos marīnōs, bālaenās (bālaeopterās rostrātās) et scīlicet auēs marīnās complūrēs uīdimus. nōs quom trānsierimus lātitūdinem 70°30' appropinquāuerimusque ad urbem Tromsoeam, prīmum occāsum et ortum sōlis nāuigātiōnis uīdimus. merīdiē Augustī 2. in urbem nāuigāuimus.

in nāuī uēliuolantī
[uentī secundī] 1997/8/1 14:40MET
35mm ; f/11 ; 1/125"
200ISO
140,33Kb
ortus sōlis apud 70°30' prīmus nāuigātiōnis
[ortus sōlis] 1997/8/2 01:45MET
105mm ; f/4,3 ; 1/125"
200ISO
72,75Kb
uitulus marīnus
[uitulus marīnus] 1997/7/31 04:45MET
105mm ; f/5,6 ; 1/125"
200ISO
46,85Kb
)
bālaeopterae rostrātae
[bālaeopterae rostrātae] 1997/7/31 23:50MET
105mm ; f/4,3 ; 1/60"
200ISO
29,09Kb

interfuērunt in nāuigātiōne Hallvard Berg, Harald Berg, Kjartan Bertelsen, Frank Hagen, Arild Ingebrigtsen ac Steinar Midtskogen.


ALIA·PHŌTOGRAPHĒMATA·Ē·NĀVIGĀTIŌNE

abitus ē Tromsoeā
[abitus ē Tromsoeā] 1997/7/25 20:05MET
35mm ; f/11 ; 1/250"
200ISO
167,80Kb
apud Thōris Apicem in merīdiem uersus
[Thōris Apicis cōnspectus] 1997/7/26 20:05MET
35mm ; f/8 ; 1/250"
200ISO
91,81Kb
Thōris Sinus
[Thōris Sinus] 1997/7/26 20:25MET
60mm ; f/8 ; 1/500"
200ISO
140,49Kb
tarandrus prope Thōris Sinum
[tarandrus] 1997/7/26 20:55MET
105mm ; f/5,6 ; 1/125"
200ISO
196,92Kb
iterum nāuem in altum
[iterum nāuem in altum] 1997/7/27 20:00MET
35mm
200ISO
131,14Kb
ego ante statiōnem meteōrologicam īnsulae
[ego ante statiōnem meteōrologicam] 1997/7/29 18:35MET
35mm ; f/11 ; 1/30"
200ISO
86,59Kb
īnstrūmenta meteōrologica statiōnis
indicunt temperatūram esse 3,4°C
[īnstrūmenta meteōrologica] 1997/7/29
35mm
200ISO
120,90Kb
in mūsēō statiōnis
[in mūsēō] 1997/7/29
35mm
200ISO
113,03Kb
ego ante statiōnem meteōrologicam īnsulae
[ego ante statiōnem meteōrologicam] 1997/7/29 21:35MET
35mm ; f/8 ; 1/30"
200ISO
134,32Kb
pars īnsulae septentriōnālis et orientalis
Pathfinder explōrātor, ubinam est?
[pars īnsulae septentriōnālis et orientalis] 1997/7/30 16:30MET
35mm
200ISO
148,59Kb
Tunheim
[Tunheim] 1997/7/30 17:20MET
35mm
200ISO
164,26Kb
mane tranquillum apud 74° ad boream
[mane tranquillum] 1997/7/31 05:15MET
35mm ; f/5,6 ; 1/500"
200ISO
58,77Kb
dabam 24. Aug. 1997.


Svalbard

īnsula
Spitsbergēnsis
atque
īnsulae obiectae

annō 2000: expedītiō in īnsulās Spitsbergēnsēs

nārrātiō quae sex partēs habet dē quādam nāuigātiōne in nāuī Sūlā Tromsoēnsī per Bernardī Mare in terrās septentriōnālēs Spitsbergēnsēs. lege hīc dē marī, terrīs atque huiius itineris mīrīs casibus.
ad nārrātiōnem.
dabam 13. Nou. 2000

Cornufretum
annō 1999: exspectātiō sōlis redientis

Mārtiī diē octāuō radiōs sōlis, prīmōs annī, Vrbem Longenniam attingentēs uīdī. eō diē puerulī urbis congrediuntur quōdam in urbe locō, ubī sōl oriēns post quīnque mēnsēs nūllō ortū merīdiē uidērī potest et hīc incipiunt diēs festī sōlis.
ad nārrātiōnem.
dabam 20. Mār. 1999

sōl rediēns
annō 1998: dīlūculum arcticum

diē Februāriī ūndecimō in urbem prīncipālem īnsulae Spitsbergēnsis prōuectus sum. adhūc in cursū hiemis tenebrae polārēs urbem tenēbant; ēleuābātur autem sōl in diēs propius propiusque horīzontem, et ultimō huius mānsiōnis diē prīmī radiī sōlis summōs montēs breuiter attigunt.
ad nārrātiōnem.
dabam 26. Feb. 1998

dīlūculum
annō 1996: nox polāris

mēnse Decembrī prīmum iter Spitsbergēnse fēcī. terra uērē mīrābilis ac tenebrōsa mihi ostenta est, nam sub brumā sōl ultrā duodecimum gradum īnfrā horīzontem nōn ēleuātur, et frīgus procellāsque arcticās passus sum.
ad nārrātiōnem.
dabam 21. Apr. 1997

nox polāris

Steinar Midtskogen