Mercurī diē Februāriī ūndecimō |
---|
āëroplanum, in quod in urbe Noruēgiānā Tromsoeā impositus sum ūnā ante
hōrā, suprā Īnsulam Vrsōrum, 74°30'
ad boream et 19°00' ad orientem sitam, uolat. aestātem recordor
superiōrem, quom nōs nāuī uēliferā idem iter paruō somnō quattuor diēs
facerēmus. magnōs post labōrēs hūc uēnimus; quamquam eā mente erāmus
ut ad īnsulam Spitsbergen nāuigārēmus, eō quidem nunc prōgredior,
tamen ante īnsulam illam terga conuertimus. tunc memoriā itineris in
Vrbem Longenniam Spitsbergēnsem quod decembrī fēceram īn septentriōnēs
ductus sum, nunc in culmine orbis duplā inclīnātiōne animī ōtiō per
paucōs diēs nouōs fruī exspectō. iam simul lūna plēna inter
septentriōnēs et orientem ē nūbibus oritur, simul perfectā ferē
oppositiōne occidit sōl inter meridiem et occidentem, tamquam pilae
duae in lūdō quōdam caelestī. hōrās īnspiciō. 14:00. igitur in noctem
polārem intrāuī.
|
lūnae plēnae ortus
|
|
1998/2/11 14:05MET 105mm ; f/3,5 ; 1/60" 200ISO 18,02Kb
|
|
|
nix āëra obscūrat
|
|
1998/2/11 18:00MET 35mm ; f/8 ; 6" 200ISO 95,90Kb
|
|
uentus uehemēns ante aedīs scholārīs urbis
|
|
1998/2/14 20:50MET 50mm ; f/1,4 ; 1/8" 200ISO 80,19Kb
|
|
|
hōrā tertiā post meridiem autoraeda ad Vrbem Longenniam, quam 1200
Noruēgēnsēs incolunt, 1300 tantum chīliometra ā polō septentrionālī
sitam, mē addūcit. iam nox polāris mēnsēs propemodum quattuor habet,
paucīs autem diēbus sōl oriētur. nunc dēmum hanc sōlitūdinem lūce,
sīue potius dīlūculō, uideō. ultrā sinum niuālem Mōns Hiorth ēminet;
prīmum recordor diem, quem hīc ēgī; multō māne aduēnī, illeque diēs
december tam tenebrōsus fuit, ut tōtus prius trānsierat quam montem,
quī nunc ignōrārī nōn possit, lūce lūnae dīmidiae orientis
cōnspicerem. lūx montēs niuālīs colōre cȳaneō ac frīgidō pingit; nempe
haec est, quod nōmen Noruēgiānum Svalbard significat, terra
ōrārum frīgidārum.
paucīs hōrīs post urbs in tālīs tenebrās lente mergit atque illō diē
decembrī fuēre. ut hieme solet, hās terrās gelidās perflant uentī;
tantās niuīs 100 pedēs ad caelum ruont ut āēr obscūrētur. uērum tamen
āēr nunc nōn tālis est quī uentō meam faciem ambūrat, frīgōre circiter
-8 graduom Celsiānōrum, multō calidior quam gelū uentōsum quod hīc
antea dūrāuī. prīmō uespere labōribus parcō, per urbem sōlum spatior,
nam iam duōs diēs febrim habeo; lassus sum. febrim 38,3 graduom
mētior et cubitum eō.
|
|
Iouis diē Februāriī duodecimō |
---|
febrīculam tantum habeō et melius ualeo; spēs salūtis mē tenet.
tempestās permanet, nūbilat et nix inter angulōs aedificātiōnum
properat. mē ad nartatiōnem parō; sarcina īnstrūmentis phōtographicīs
grauēscat, idcircō frīgōris, quod uentīs additīs sīcut -30 gradūs ualet,
obseruāns mē quam expedissimē uestiō. mauser sclopētum īnsuper
mē grauat; nam, ut clāmant istī libellī apud āëroportum, īn
sōlitūdinibus uagantī arma suntō; nūper ursus maritimus (uel polāris)
uīsus est apud āëroportum, ē partibus suburbānīs uestīgiōrum nūntiī
uēnērunt, ūnus quidem in oppidō Nouā Ālesundiā occīsus est et aliī
oppidum uexābant, tandem in Īnsulā Vrsōrum decem ursī hīs diēbus
incolās tenent; ita haec ēuenta īn sermōne hominum uersantur.
|
|
ad iter parātus
|
|
1998/2/12 11:55MET 50mm ; f/5,6 ; 1/15" 200ISO 51,84Kb
|
|
|
lūna aurōráque trāns nebulam fulgent
|
|
1998/2/12 22:35MET 50mm ; f/2 ; 4" 200ISO 87,58Kb
|
|
|
Glaciem Longenniānam ascendō. sūdō. uentī prōgressum enim plūs
impedunt quam mē frīgefactant. glaciēs mē 1500 pedēs suprā mare fert,
ubi in nihilum album intrō. nebulā et niue ruente omnis fōrma terrae
dētersa est, undique uersus nihil uideō, terra caelō similis est, est
nūlla rēs in quam oculōs possum conicere, oculī flūctuantur, ego
uertīgine titubō; interdum petram uel umbram niuium obscūram
cōnspiciō, uērum oculōs tamen in eās conicere nōn possum quīn modo
maculae īnstābilēs esse uideantur. tandem dēspērō reuertōque; nempe
nūlla est caussa, sī nihil uidēre potuero, quōr pergam, et iam
uesperāscit. amplius quattuor hōrīs quīndecim tantum chīliometra
prōgressus sum.
noctū disserēnāscit lūnaque plēna trāns nebulam dīlūtam obscūre
fulget. paucās minūtās clāra aurōra boreālis per caelum austrāle
celerrimē errat.
|
|
Veneris diē Februāriī tertiō decimō |
---|
febrī cāreō, caelum īnstābile est. interdum autem maxima pars serēna
est tempestātemque, dum diēs dīlūcēscat, mītiōrem fierī exīstimō.
antequam domō abiī, tabulās fēcī, quae quōsdam fulgōrēs caelī
praedīcunt. tālis fulgor paucīs secundīs in caelō manet et sescentiēs
tantō fulgēre potest quam clārissimus Sīrius; caussa hōrum
phaenomenōrum est in lūce sōlis, quae ā pannellis sōlāribus satellitum
artificiōsōrum, quī Īridium appellantur, repercutitur. tempore
16:45:12 fulgor huiiusmodī appārēbit, quem phōtographicē reddere uolō.
Montem Aequī (Platåfjellet) ascendō, ubi est dēspectus in
uīcīniās urbis. lūcem magnificam cȳaneam colōre in hōrās fuscantem
urbemque circumuēlantem sub caelō paene serēnō cōnspiciō. īnstrūmenta
phōtographica apparō, et, dum uentus tripode ualdē sībilat, nōnnūllās
imāginēs faciō; tantus uentus, quoi tergum uertō, nunc est, ut
īnstrūmenta manibus firmē contineam nē omnia statim ruontur.
nūbilāre coepit paullō antequam satelles appāret, sed nūbēs dīlūtae
sunt, ita satelles trāns nūbīs fulgēbit. phōtomachinam accommodō et
fulgōrem exspectō. nōnnūllōs satellitēs uideō, at tamen clārissimum
quem exspectō nōn uideō.
|
lūx cȳanea
|
|
1998/2/13 14:55MET 50mm ; f/1,4 ; 1/30" 200ISO 95,62Kb
|
|
vesperāscit
|
|
1998/2/13 15:35MET 50mm ; f/1,4 ; 1/4" 200ISO 127,26Kb
|
|
|
amplius uesperāscit
|
|
1998/2/13 15:40MET 50mm ; f/1,4 ; 1/4" 200ISO 93,15Kb 1600·1095
|
|
|
mox nox
|
|
1998/2/13 16:55MET 50mm ; f/1,4 ; 4" 200ISO 95,62Kb
|
|
|
|
Saturnī diē Februāriī quartō decimō |
---|
iam dīlūcēscit nartāsque pedibus aptō. nūllum montem hodiē ascendam,
ita in nebulā nōn errābō; in Vallem Aduentūs ineō sub caelō īnstābilī,
nunc nūbilō, nunc serēnō, uentī autem lēnius agunt. ego quom decembrī
hīc essem, iugō canum trāns niuem uectus sum; sub caelō diurnō
stēllātō aurōreōque magnifica fuit experientia. post paucās hōrās in
urbem redeō ut ad cōnstitūtum temperī ueniam. mihi uacat alterum
satellitem prōspicere, sed nē ille quidem appāret.
|
āëroportus prīstinus in Valle Aduentūs
|
|
1998/2/14 12:05MET 50mm ; f/1,4 ; 1/500" 200ISO 111,54Kb
|
|
|
|
Sōlis diē Februāriī quintō decimō |
---|
diēs mihi ultimam occātiōnem nartīs itineris faciendī dat, sed
tempestās turbida est; ningit iamque nix acriter ruitur. Glaciem
Laurentī (Larsbreen) bonā spē ascendō. prīmum paullum uideō,
tum nihil.
undique omnia quae uidērī potuerunt...
|
|
1998/2/15 11:40MET 35mm 200ISO 13,57Kb
|
|
|
īn summā glaciē uīsus pessimus fit; interdum petrās et aliās rēs trāns
niuem ruentem uix cōnspiciō mēque nihil, quod amplius absit 25 ferē
metra, uidērī posse exīstimō.
|
|
bonus uīsus
|
|
1998/2/15 11:00MET 35mm 200ISO 132,63Kb
|
|
peiior uīsus
|
|
1998/2/15 11:30MET 35mm 200ISO 39,26Kb
|
|
|
tempus requiēscendī
|
|
1998/2/15 12:05MET 35mm 200ISO 117,24Kb
|
|
breuī tempore urbs ē nebulā appāret
|
|
1998/2/15 12:05MET 35mm 200ISO 101,90Kb
|
|
summō Monte Sarcophagō
|
|
1998/2/15 12:15MET 50mm ; f/4 ; 1/60" 200ISO 27,63Kb
|
|
|
cursum ad Montem Sarcophagum (Kistefjellet) aduertō; forsitan
est īn summō monte dēspectus in urbem. praeter iugum montis pergō,
utrimque nihil ē nebulā appāret. ad summum adueniō; sī caelum serēnum
fuisset, urbem ante rādicem montis uīdissem; nunc quidem urbem uix
cōnspiciō. requiēscō et prandium glaciāle edō. subitō disserēnāscit,
urbem uideō īnstrūmentaque phōtographica prōferō. breuī tempore autem
nūbilātur, tum ē oriente procellae tam uehementēs mē adoriuntur ut
timeam nē nōn īnstrūmenta possim continēre. iterum dēspērō, meās rēs
colligō et per glaciem dēscendō.
īnfera glaciēs ardua est, et nartīs dēscendere nōn audeō; eās igitur ē
pedibus exuō. deorsum per glaciem cautē lābor, at breuī effrēnātē
cadō. attat! fūgit mihi narta! tumultū eam perdidī ego miser; nunc
in cauom glaciēī contendit, apud marginem cauī parumper īnsistit, tum,
heu, in profundum ēuānēscit. ast ego, ut ita dīcam, nartam prō mē
uendidī. nūllā nartae recipiendae spē marginem appropinquō ut eam
quaeram, et, mīrābile dictū, nartam in cauō iacentem uideō. paene
sine difficultāte in cauom dēscendō, nartam perditam colligō et
ascendō.
|
uespere eiiusdem diēī disserēnāscit. alterum satellitem obseruāre
spērō; tempore 19:03:58 appārābit quīngentiēsque tantō fulgēbit quam
Sīrius clārissimus. īnstrūmenta phōtographica in lītore maris apparō,
illum autem nōn uideō.
tamen ūnum, quī in tabulīs nōn inuenitur, hodiē uīdī. notam scrīpsī:
tempus: 15:58, azimuth: 290° (+/-20°), ēleuātiō: 18° (+/-4°), magnitūdō: -5
(+/-1).
at enim gaudeō quod tempestās nunc ēgregia est; mediā in urbe stō;
quot stēllae! hīc uiam lacteam ac stēllās magnitūdine quīntā uideō.
in uerticem ferē stēlla polāris micat, in meridiem Ōriōnem uideō, in
boream Herculem. nōnnūllās imāginēs phōtographicās faciō, quae
stēllōs magnitūdine nōnā imāginant.
hodiē duo ursī, ut postea cognōuī, per glaciem maris ante urbem
errārunt.
|
Mōns Aequī
|
|
1998/2/15 19:20MET 50mm ; f/1,4 ; 4" 200ISO 99,50Kb
|
|
Ōriōn meridiālis
|
|
1998/2/15 20:00MET 50mm ; f/1,4 ; 2" 200ISO 70,52Kb
|
|
|
dēuersōrium Funken
|
|
1998/2/15 20:10MET 50mm ; f/1,4 ; 4" 200ISO 76,96Kb
|
|
|
stēllae magnitūdine nōnā Ōriōn post montem
|
|
1998/2/15 20:15MET 50mm ; f/1,4 ; 20" 200ISO 84,10Kb
|
|
|
|
Lūnae diē Februāriī sextō decimō |
---|
hōrā secundā post meridiem in Noruēgiam prōficīscar. nunc dēmum diē
quīntō prīmam lūcem ūnā hōrā prius uenīre et tenebrās ūnā hōrā post
animaduertō. hōrā octāuā post mediam noctem quāle caelum hodiē sit
intelligō; intrā hōram tālis est lūx ut ego paene exanimer. perfectē
disserēnat, flātum clementem sentiō; quamquam temperātūra subter -20°C
lāpsa est, hunc calidum esse sentiō. capite manibusque nūdīs ambulō et
gaudeō. mē piget hunc locum relinquere!
|
perēgregia
|
|
1998/2/16 08:20MET 50mm ; f/1,4 ; 1/8" 200ISO 101,71Kb 1600·1089
|
|
|
|
reditus sōlis! Mōns Nordenskiöld
|
|
1998/2/16 11:55MET 105mm ; f/3,5 ; 1/30" 200ISO 112,43Kb
|
|
|
hic quidem diēs magicus hercle fiet. nam Februāriī 16. est prīmus
diēs annī quandō sōl radiīs suīs summōs montēs tangat. summum
aliquoiius montis ascendere ualdē cupiō, sed nōn uacō excursiōnī. tamen
montem metallī II, quamquam minor est quam quem possint
attingere radiī, ascendō et illud tempus magicum exspectō. meridiē
sōl summōs montēs colōre sanguineō pingit, sīcut ego anteā animō
fīnxī. eu hercle!
|
annī prīmus sōl Mōns Hiorth
|
|
1998/2/16 12:00MET 105mm ; f/3,5 ; 1/30" 200ISO 106,65Kb
|
|
|
duās post hōrās iterum lūx colōre cȳaneō diem inuoluat. ultimās
imāginēs huiius terrae mīrābilis ex āëroplanō faciō.
mox atrōx tempestās urbem adoritur: nūllō āëris calefactū procellae
uēlōcitāte apud āëroportum 36m/s mētiuntur. oiei!
domī ego caussam quōr satellitēs nōn uīderim inueniō; ratiōnēs enim
orbitārum obsolētae erant. recentiōrēs id cōnfirmant; per illās
phaenomenon ūnum quod obseruāuī inuenitur: tempus 15:57:41,
azimuth: 270°, ēleuātiō: 21°, magnitūdō: -6,0.
|
Vallis Adventūs, Mōns Operae Vallis Prīma, Vallis Secunda
|
|
1998/2/16 15:15MET 50mm ; f/1,4 ; 1/30" 200ISO 87,51Kb
|
|
|
Svea metallum
|
|
1998/2/16 15:18MET 50mm ; f/1,4 ; 1/30" 200ISO 94,53Kb
|
|
|
|