[domum] | [English] |
haec sunt phōtographēmata, quae in itinere in Vrbem Longenniam, oppidum ultrā LXXVIII gradum septentriōnālis lātitūdinis situm, ā diē XV usque ad diem XXIII mēnsis Decembris annō MDCCCCLXXXXVI, facta sunt. oppidum est in īnsulā Spitsbergēnsī quoi obiectae sunt īnsulae minōrēs; cunctae īnsulae inter LXXIIII et LXXXI gradum septentriōnālis lātitūdinis et X atque XXXV orientālis longitūdinis extēnsae Suālbardia dīcitur (ubīnam, inquis, terrārum est?). Quotannīs in oppidō, sitō 78°13' ad boream et 15°40' ad orientem, diēs continuōs centum sēdecim est nox; ibi sub brūmā sōl ultrā duodecimum gradum īnfrā horīzontem nōn ēleuātur, itaque quodque phōtographēma est diūtinē expositum. per serēnum merīdiēī dīlūculum opācissimum erat cōnspicuom, sed stēllae aurōraque boreālis clārē lūcebant ut sī quotīdiāna nox esset; aliquot phōtographēmata merīdiē facta sunt. plērumque pelliculīs 200ASA ūsus sum, quod pelliculae celeriōrēs uidēbāntur colōrēs hebetiōrēs creāre; maxima pars pelliculārum spatiō dīmidī aut tōtīus minūtae exposita est, at extrēmam per septimānam lūce lūnae, quae noctū circiter uīcēsimum quīntum gradum ēleuābātur, satis fuērunt paucae secundae.
tempestās ferē erat ēgregia; caelum inter maximam partem septimānae diū noctūque erat stēllātum; nōn plūs quam semel nīnxit leuiter. per septimānam in oppidō temperatūra maxima et temperatūra minima fuērunt -16 & -29 graduom Celsiānōrum respectīuē. dīmidio autem diērum uentus uehemēns frīgus ingrauāuit, quasi temperatūra subter -50°C cāsa sit; itaque labor phōtographicus nūdīs digitis dūrus factus est. nōnnumquam aurōra boreālis sub austrāliōribus partibus caelī cōnspicua erat, quom illud caelum sit septentriōnālissimum atque essent paucae maculae sōlis. at tantum sub illō caelō aurōram merīdiē uidēre possunt, statiō aurōrālis est igitur prope Vrbem Longenniam aedificāta ut aurōrae studeant.
frīgore grauī maxima pars pelliculārum perdita est; ūna pellicula, quā sub aurōrā magnificā ūsus sum, perfrācta est. caussam nesciō; frīgus natūrae pelliculam aliquā ratiōne perfringere posse nōn existimō, tamen potest fierī ut mūtātiō subita frīgoris eam perfringere possit; tōtā pelliculā expositā in tabernam iī, ubi enim in tabernae calōre pelliculam frīgidam cautē reuoluī. statim perfrācta est; crēdō mē hoc leuiter ēgisse.
phōtographēma quodque īn fōrmās jpg et gif fōrmātum est. monitōriō cum 24 bitīs colōrum egēs, ut cunctōs colōrēs phōtographēmatum jpg uideās. phōtographēmata gif minōra in 192 colōrēs mūtāta sunt et nōnnūlla phōtographēmata jpg sunt in maiius fōrmāta.
locus nimis fōrmōsus est! frīgus tenebraeque brūmae haud timenda sunt; (ut ita dīcam) nam nec nox nec nix nōbīs nocet! cūra autem ut aptē uestiās et cauē ursum.
jpg(1152·742, 109Kb)
gif(800·515, 259Kb)
[Dec. 17. 1996 · ante diem XVI Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] metallum II in Valle Longenniā. lūx Vrbis Longenniae uiridī colōre latus uallis tingit. macula lūcelenta est quaedam arbor nātālicia. jpg(1152·741, 83Kb) gif(800·515, 231Kb) [Dec. 17. 1996 · ante diem XVI Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] Nybyen in parte īnferā dextrāque uidētur. sōlae lūcēs sunt oppidī. jpg(1152·756, 66Kb) gif(800·525, 225Kb) magna jpg(2000·1280, 165Kb) [Dec. 23. 1996 · ante diem X Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] ad merīdiem spectāmus: Nybyen lūce lūnae tinctus ante Laurentī Glaciem. aurōra boreālis in caelō quod ā lūnā iam illūstrātum est clārē lūcet. jpg(1152·752, 57Kb) gif(800·523, 204Kb) magna jpg(2000·1280, 136Kb) [Dec. 19. 1996 · ante diem XIIII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] prope aditus mūsēī apud Skjæringam inter septentriōnem et orientem spectāns. montēs, quī ultrā Aduentūs sinum iacent, partim ā lūce oppidī, partim ā lūnā orientālis quae trāns nebulam lūcet, illūstrātī sunt. jpg(1152·720, 79Kb) gif(800·514, 211Kb) [Dec. 17. 1996 · ante diem XVI Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] centrum urbis. tempore minūtae ūnīus pellicula exposita est. oppidum montēs ultrā uīgintī mīlia peduom leuissimē illūstrat, sed umbrās facit lūna. montēs ipse uix cōnspexī. lūna dīmidia, quae in oppidō nōn uidēbātur, ultrā ūndecimum gradum nōn ēleuāta erat. jpg(1152·760, 67Kb) gif(800·528, 217Kb) [Dec. 17. 1996 · ante diem XVI Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] Skjæringa in dextrā parte phōtographēmatis iacet. fūmus carbōnārī sē gerit prō quōdam modulō uentī. jpg(1152·769, 52Kb) gif(800·534, 245Kb) [Dec. 23. 1996 · ante diem X Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] Glaciēs Longennia iacet in parte dextrā phōtographēmatis. circulus est repercussus lūnae. lūna Aldebarānem occultūra est proximē ūndētrīcēsimum gradum ēleuāta (minutā XXXIIII ferē post mediam noctem). stēllis clārīs duābus Ōriōnis suprā montem nōmina Betelgeuse ac Bellātrix sunt. jpg(1152·751, 79Kb) gif(800·521, 234Kb) [Dec. 23. 1996 · ante diem X Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] lūx lūnae. (4" f/5,6 200ASA) jpg(1152·768, 89Kb) gif(800·533, 223Kb) [Dec. 16. 1996 · ante diem XVII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] minutā XLV post merīdiem. līneae ab oriente ad occidentem (fōrmae propriae aurōrae merīdiēī) extendunt. |
jpg(1152·745, 80Kb) gif(800·517, 206Kb)
[Dec. 23. 1996 · ante diem X Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] plūs aurōrārum boreālis. jpg(1152·770, 57Kb) gif(800·534, 295Kb) [Dec. 23. 1996 · ante diem X Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] aurōra lūculenta suprā Vrbem Longenniam. jpg(1152·771, 94Kb) gif(800·535, 295Kb) [Dec. 20. 1996 · ante diem XIII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] Septentriōnēs (1h 45' circiter post merīdiem). jpg(1152·706, 82Kb) gif(800·490, 257Kb) magna jpg(2000·1280, 225Kb) [Dec. 20. 1996 · ante diem XIII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] latus occidentāle Vallis Longenniae. longō spatiā latus uallis bene illūstrāta uidētur, sub caelō stēllātō uidētur uelut nūlla sit atmosphaera. jpg(1152·767, 94Kb) gif(800·533, 282Kb) magna jpg(2000·1280, 278Kb) [Dec. 20. 1996 · ante diem XIII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] latus occidentāle Vallis Longenniae. jpg(1152·769, 89Kb) gif(800·534, 270Kb) [Dec. 23. 1996 · ante diem X Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] Glaciēs Longennia sub lūnā. jpg(1152·761, 36Kb) gif(800·528, 226Kb) magna jpg(2000·1280, 89Kb) [Dec. 19. 1996 · ante diem XIIII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] prōspectus Sinūs Aduentūs. lūna montēs illūstrat, lūcēsque oppidī sinum illūstrant. jpg(1152·756, 49Kb) gif(800·525, 248Kb) [Dec. 19. 1996 · ante diem XIIII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] alius prōspectus Sinūs Aduentūs. sōlum stēllae lūcentēs trāns nebulam exīlem aperiunt noctem polāris. lūna sōla niuēs illūstrat. jpg(1152·779, 93Kb) gif(800·541, 191Kb) [Dec. 21. 1996 · ante diem XII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] EISCAT radar apud metallum VII. jpg(1152·748, 39Kb) gif(800·519, 128Kb) [Dec. 20. 1996 · ante diem XIII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] Vrbs Longennia merīdiū. |
jpg(927·557, 44Kb)
gif(800·481, 190Kb)
[Dec. 21. 1996 · ante diem XII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] paruos tarandrus Spitsbergēnsis. dēuersōrium Funken ultrā tarandrum. jpg(541·800, 40Kb) gif541·800, 164Kb) [Dec. 23. 1996 · ante diem X Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] domī nōn sum. |
jpg(320·640, 14Kb)
gif(320·640, 94Kb)
[Dec. 21. 1996 · ante diem XII Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] cauē ursum. ursī polārēs īnfestiōrēs quam suāuiōrēs sunt. ego ille uir sum. jpg(800·481, 35Kb) gif(800·481, 202Kb) [Dec. 17. 1996 · ante diem XVI Kal Ian annō MDCCCCLXXXXVI] cum canibus polāribus in itinere sub aurōrā merīdiānā. Caelum illo die (ex tabulis stationis auroralis). |
īnsula
|
|