annō 1999: exspectātiō sōlis redientis |
Mārtiī diē octāuō radiōs sōlis, prīmōs annī, Vrbem Longenniam
attingentēs uīdī. eō diē puerulī urbis congrediuntur quōdam in
urbe locō, ubī sōl oriēns post quīnque mēnsēs nūllō ortū merīdiē uidērī
potest et hīc incipiunt diēs festī sōlis.
ad nārrātiōnem.
|
|
|
annō 1998: dīlūculum arcticum |
diē Februāriī ūndecimō in urbem prīncipālem īnsulae Spitsbergēnsis
prōuectus sum. adhūc in cursū hiemis tenebrae polārēs urbem tenēbant;
ēleuābātur autem sōl in diēs propius propiusque horīzontem, et ultimō
huiius mānsiōnis diē prīmī radiī sōlis summōs montēs breuiter attigunt.
ad nārrātiōnem.
|
|
|
annō 1997: nāuigātiō in Īnsulam Vrsōrum |
aestāte huiius annī interfuī in nāuigātiōne ad īnsulam
Spitsbergēnsem. post nōnnūllōs uērō labōrēs ad Īnsulam Vrsōrum
apud fīnem occidentālem Bernardī Mare sitam aduēnimus, ubī ob
difficultātēs quae nōbīs fuerant dēcrēuimus ut in hāc īnsulā parumper
manērēmus et deinde in Noruēgiam redīrēmus.
ad nārrātiōnem.
|
|
|
annō 1996: nox polāris |
mēnse Decembrī prīmum iter Spitsbergēnse fēcī. terra uērē mīrābilis
ac tenebrōsa mihi ostenta est, nam sub brūmā sōl ultrā duodecimum
gradum īnfrā horīzontem nōn ēleuātur, et frīgus procellāsque arcticās
passus sum.
ad nārrātiōnem.
|
|
|