[domum] [priōrem][indicem][proximam] [English]

expedītiō in īnsulās Spitsbergēnsēs

in nāuī Sūlā Tromsoēnsī



pars tertia:

Vrbs



22. Iūliī - 25. Iūliī

[dēscrīptiō terrae Spitsbergēnsis]

altus sōl mediae noctis
[sōl mediae noctis] 2000-7-24
00:23MET
80mm
f/4 ; 1/1000"
400ISO ; pol
44,84Kb
1846·1194

statuimus ut Longenniam, caput īnsulārum, rēctā uiā nāuigārēmus. crēdidimus Bentem Longenniae aduentum nostrum exspectāre ut nāuem cōnscendere posset. iam satis retardātī erāmus dum extrā Tintinnābulī Fretum nāuigāmus. rēuērā sinum est, sīcut Cornufretum, sed hoc nescīuērunt nāuigātōrēs quī prīmī hūc aduēnērunt et quī haec loca nominārunt. tandem Statiōnem Radiophōnicam Spitsbergēnsem attingere potuimus, Bentemque certiōrī factī sumus Longenniae esse.

Bernardī Oppidum
[Bernardī Oppidum] 2000-7-24
00:21MET
200mm
f/4 ; 1/1000"
400ISO ; UV
43,31Kb
1868·1197
Longenniam uenimus
[aduentus] 2000-7-24
04:48MET
24mm
f/4 ; 1/250"
400ISO ; pol
42,81Kb
1845·1205

dum Longenniam nāuigāmus, nihil nouī ēuentum est. nihilque nisi nebulam uīdimus inter Cornufretum et os Sinūs Glaciālis. illīc autem sōl fuit dum Bernardī oppidum praeternāuigāmus et usque ad aditum Longenniae.

hōrā trīcēsimā sextā post abitū ā Cornufretō Longenniam aduēnimus. grandō mixta niue cadēbat. nōbīs aduentīs duae fuērunt rēs agendae. prīmum bibendum ut aduentum nostrum celebrārēmus. deinde, quod longē antīquissimum fuit, balnea cum aquā calidā petenda. tandem somnum cēpimus et dormīre potuimus tam diū quam uoluimus. quanta fēlīcitās.

post merīdiem experrēctī sumus. diēs pulcherrimus fuit. sōl clārus in caelō quasi cyaneō, montēs fuluī et herbae prasinae in uallibus. duō diēs in oppidō mānsimus et cōpiās cibāriōrum, aquae ac liquōris Dīseliānī auximus. Bentem inuēnimus, et carnem phōcae ballaenaeque in quādam caupōnā ēdimus aduentum nostrum iterum celebrantēs. īnfēlīciter accidit ut KP et Bente uenēnō in morbum inciderint, at postrīdiē satis conualuērunt ad nāuigandum.

Longennia
[Longennia] 2000-7-24
19:27MET
24mm
f/8 ; 1/500"
400ISO ; pol
48,63Kb
1876·1212
Longennia
[Longennia] 2000-7-24
19:28MET
24mm
f/8 ; 1/125"
400ISO ; pol
52,97Kb
1872·1208
Longennia sub mediam noctem
[Longennia] 2000-7-24
23:47MET
24mm
f/8 ; 1/125"
400ISO ; pol
62,88Kb
1872·1201

sine glaciē terrestrī est maxima pars terrae Longenniae circumiectae, praesertim terrae quae in merīdiem est. montāna est terra, sed nōn praecipuē pulchra. oppidum ipsum quasi oasis est cum omnibus commodīs nostrae aetātis similisque esset atque quodlibet oppidum in continente situm, si nōn essent tantī currūs niuāriī, sī cīuēs ursōs nōn ita timērent, sī oppidum ā peregrīnātōribus aetāte nōn inuāderētur. uidētur esse duae genera peregrīnātōrum. alterum ambulātōrum iuuenium rubrīs aut uiridibus uestibus expedītīs indūtōrum, alterum peregrīnōrum seniōrum quī tantibus uestibus indūtī sunt, ut crederēs illōs nōnnūllās noctēs in Antarcticō aequō polārī mānsūrōs esse.

nōbīs quidem summa caussa manendī fuit balnea. nōbīs recreātīs nihil fuit quod nōs in oppidō tenēre potuit, et igitur ab oppidō nāuigāuimus.

crepīdō Longenniae
[crepīdō] 2000-7-24
19:11MET
24mm
f/8 ; 1/250"
400ISO
62,40Kb
1872·1209

[Steinar Midtskogen] [priōrem][indicem][proximam] [English]