[domum] | [priōrem][indicem][proximam] | [English] |
expedītiō in īnsulās Spitsbergēnsēsin nāuī Sūlā Tromsoēnsīpars quarta:extrēma ūnctiō25. Iūliī - 28. Iūliī |
---|
nāuigāuimus in oppidulum Nouam Ālesundiam. uix ūllus locus in tōtō terrārum orbe tenet tam plūrēs rēs quam hoc oppidulum, quae dīcuntur esse in tōtō terrārum orbe septentriōnālissimae. paene dēsertum erat, sed posteā in sēdem disciplīnārum natūrālium mūtātum est. nunc plūrēs quam centum hominēs oppidum et aestāte et hieme habitant. centum et uīgintī mīlibus passuom Longenniā situm est. tardissimē autem prōgressī sumus. in Sinū Glaciālī uentō aduersō atque undīs aduersīs uix ūllum prōgressum facere potuimus, et eōdem modō per fretum Terrae Anteriōris uix prōgressī sumus quom cursum in septentriōnēs uertissēmus extrā sinum. uentus agēbat satis ad nāuigandum, saltem ita agēbat ut pīleus meus sōlus iactus est ad undās, tamen in nūllum locum nōs uectī sumus, modo ultrō citrōque nāuigāuimus. uīgintī hōrīs vīgintī tantum mīlibus passuom prōgressī sumus. dīcī uix potuit animum cōnfirmatum esse quom tōtā uigiliā eōsdem modo montēs uīdissem; minusque cōnfirmatum quom reuēnissem ad uigiliam proximam et ad eundem uīsum. plānē dēspērāuī autem octō hōrās post quom ad eundum hercle uīsum dēnuō reuēnissem. tempus fuit ferriuēla dandī. nōn ita commodum est mōtōre nāuigāre quam uēlis, attamen mōtōre prōgressī sumus. Bente et KP ad Nouam Ālesundiam ante diem duodētrīcēsimum Iūliī aduenīre ualdē uoluērunt quī ab illō oppidō eō diē āëroplanō uolātūrī essent Longenniam. ergo trīgintā tantum hōrae nōbīs restitērunt. |
|
|
haud longē ā suō ōre septentriōnālī fretum uadōsum est. ibi sunt uada; fretum inter ūnum et tria metra aquae habet, praeter angustum trānsitum quī quattuor metrīs altus est. uentus fortius agēbat mareque turbidum erat. adhūc mōtōre nāuigāuimus, sed aliquantum uēlōrum dederāmus nāuis stabilitātis caussā. trānsitū nāuigātō mōtōrem stitimus parumper ut oleum supplērēmus. posteā animaduertimus nōs multō tardius prōgredī, et helicam mōtōris iam nōn rotārī etiamsī mōtor ipse bene agēbat. nōbīs uēlīs sōlīs pergendum fuit. uentus nunc secundus fuit, at fuimus in marī difficilī ad nāuigandum. uentus fortē ēgit coepitque ningere; paene nihil uīdimus et undae etiam uehementiōrēs fuērunt. plēraeque undae altitūdine circiter dua metra fuērunt, sed cursūs omnēs tenuērunt et interdum accumulārunt ad undās altitūdine tria aut quattuor metra. nix et aspergō maris faciēs nostrās acriter pupugērunt. Noua Ālesundia autem paucās hōrās aberat. |
|
|
|
in portum Nouae Ālesundiae multīs uēlīs datīs nāuigāuimus celerrimēque ancoram iēcimus spērantēs fundum satis bonum esse ad ancoram tenendam. ancoram tenuit. uentus procellōsior fuit quam ut possēmus nāuem scaphā ad crepīdinem trahere, sed haud ita procellōsus quīn in terram īre possēmus. et eō diē semel ēgressī sumus. Nouae Ālesundiae commorātiō diūturnior fore uīsa est quam putārāmus. ex ēuentīs in Cornufretō scīuimus mōtōrem necesse esse ut satis tūtē nāuigāre possēmus in glaciē maris; eamque ob rem ancorās nūllō modō tollerēmus nisi cum mōtōre refectō. Nouae Ālesundiae autem libenter morātī sumus. |
|
|
|
|
[Steinar Midtskogen] | [priōrem][indicem][proximam] | [English] |