[domum] | [priōrem][indicem][proximam] | [English] |
expedītiō in īnsulās Spitsbergēnsēsin nāuī Sūlā Tromsoēnsīpars quīnta:adiūmentum28. Iūliī - 31. Iūliī |
---|
|
māne postrīdiē uentus cōnsēdit coepitque ningere interdumque grauiter. sōl gradātim reuēnit circiter medium diem et eō tempore lītora obruit nix noua inter quīnque et decem centimetra crassa. tālēs diēs niuālēs sunt hōc annī tempore rārī, etiam hīc ita longē in septentriōnēs. temperatūra solet esse inter duo et sex gradūs; hōc autem annō manēbat circiter līmen congelandī. mare tranquillātum est, nāuemque in crepīdinem traximus. Bente et KP āëroplanō abiērunt quattuorque deinde fuimus in nāuī. |
|
|
nōbīs auxilium petendum fuit mōtōris reficiendī. Ōlauos reparātor mōtōrium Sinūs Rēgis dīxit sē mōtōrem īnspectūrum. Sinus Rēgis societās est quae prius carbōnem extrahēbat et etiamnunc tōtum oppidum possidet. Ōlauos uitium mōtōris nōn inuēnit, et sēsē postrīdiē mōtōrem dēnuō scrūtātūrum dīxit. diēs Veneris fuit et uesperī in oppidī tabernā congressī sunt oppidānī. hoc scīlicet nōbīs inuestigandum. praetereā, quom ōtiātī essēmus, tempus uērē gaudendī erat. tabernae sānē rārae sunt hīs in regiōnibus; sī autem quamdam inuēnerīs, pōtulenta cōpiōsa erint et uīlī uēndentur. |
|
|
|
eō diē Barbara occupāta erat in oppidō. nam hīc prius trēdecim mēnsēs operāta erat et conuēnerat cum nōnnūllīs quī eāsdem nōtitiās atque ea habuerant. et nunc cymba automatāria nōbīs erat usque ad hōram octāuam ante merīdiem diē Sōlis. fuit nuntius bonus nōbīs quī nostrā quidem scaphā nec longē aberrāre nec per undās nāuigāre possēmus. īnsuper inuītātiōnem accēperāmus ad cibum Indicum in quādam casulā in Sinū Crucis quae uīgintī mīlibus passuom abest. itaque, uesperī diē Saturnī dum Ōlauos reparātor atque Arne mōtōrem labōrant, Barbara, Iōs atque ego in Sinum Crucis abiimus. casulae nomen erat Campus Zōē. inter aliōs ibi nōbīs oblātī sunt Helge atque Iōannes Steinar. Helge, quī Nouae Ālesundiae habitābat, amīcum suom Iōannem Steinarum condūxit quī Helgī quemdam mōtōrem reficeret. nostrās difficultātēs explānāuimus. hoc quom audīsset, statim dīxit sē opem nōbīs ferre uelle. |
|
|
|
|
|
nox in Sinū Crucis perbene acta est. sōl splenduit. etiam cibus calidus uentum frīgidum mollīuit. māne omnēs fatīgātī sumus tempusque nōbīs erat reuertendī Nouam Ālesundiam, quae circiter nōnāgintā minūtīs cymbā aberat. in nāuī fuimus hōrā sextā. sērus quom ē mediō lūdō bene pōtus recessit. [Lūcīlius, saturae, liber XXX] corporis hōrologium iam ita mūtātum erat ut multō mallēmus māne cubitum īre et post merīdiem surgere. hoc nōbīs optimum vīsum est. nam omnī uesperī nocteque sōl fuerat; diē autem nōbīs dormientibus ningēbat. |
nōbīs absentibus Ōlauos et Arne uitium mōtōris nōn inuēniērunt. tum uesperī diē Sōlis uēniērunt Helge ac Iōannes Steinar quī artem suam ēleganter dēmōnstrāuit. ante mediam noctem partem frāctam inuēnit. quae substituenda erat, et haec pars noua nōbīs inuenienda erat ante diem Mercurī, quia Iōannes Steinar in Noruēgiam reuertūrus erat. haud facile uidēbātur effectū ut pars Osloā usque ad hanc statiōnem remōtam mitterētur ita breuissimō tempore. prīmum nihil fuit quod facere potuimus, quia diēs Sōlis erat. nōn omnīnō nihil - potuimus celebrāre uitium inuentum. post satis uīnī et dīmidiam amphoram Calēdoniae aquae uītae recordātus sum dēfectiōnis sōlis, quae illā nocte Nouae Ālesundiae uidērī poterat. aliquot phōtographēmata fēcī. ut solitum, sōl per noctem splenduit. quartā autem hōrā caelum iam nūbibus obductum est coepitque ningere.
|
|
[Steinar Midtskogen] | [priōrem][indicem][proximam] | [English] |