[domum] | [priōrem][indicem] | [English] |
expedītiō in īnsulās Spitsbergēnsēsin nāuī Sūlā Tromsoēnsīpars sexta:forīs sunt31. Iūliī - 5. Augustī |
---|
accidit ut nūlla esset caussa quōr sollicitātī simus dē parte substituendā. iterum enim omnia cāsū nōbīs euēnērunt bona. diē Lūnae pars mandāta est eōdemque diē allāta est ad āëroportum Osloēnsem, ex quō cum prīmō āeroplanō Longenniam uolātūrō lata est postrīdiē. audīuimusque Prōcūrātōrem Longenniā Nouam Ālesundiam helicopterō ītūrum esse breuissimō post āëroplanum aduentum. cāsū cognitus est ab Arne Longenniae quīdam āëroportuēnsis, quī dē parte certior factus est dīxitque sē partem sēcum in illō helicopterō adferre posse. misera autem quaedam ursa inter nōs ac partem paene interuēnit. eā aestāte fuērunt multī ursī in Cornufretō. modo abfuērunt nōbīs ibi praesentibus. Nouae Ālesundiae collocūtī sumus cum quoiiusdam Russicae nāuis dominō, quī sē in Cornufretō quīque ursōs nūper uīdisse dīxit, inter illōs ursam cum duōbus catulīs. diūtissimē nūllōs nuntiōs radiophōnicōs audīuimus, et diē Mārtis cāsū nuntiōs audīuimus. uocis prīma uerba quae audīuimus erant dē ursā ipsā. ursam in Cornufretō adortam esse Polōnicōs hominēs, quī tamen eam occīderunt. hoc in Portū Ānseris actum est. Prōcūrātōremque ītūrum esse in Cornufretum, ut fātum catulōrum dēcerneret. id est, helicopterō. quid igitur pars nostra Nouam Ālesundiam allatūra? sunt autem duo helicoptera Prōcūrātōrī. nōbīsque allata est pars. |
|
|
|
|
|
posteā eōdem diē, dum Iōannis Steinar atque Helge mōtōrem reparant, Barbara Iōs atque ego cymbā automatāriā in quamdam paenīnsulam nōn procul ab oppidō prōfectī sumus. rē uērā īnsula est, etiamsī paenīnsula appellāta est, quia paenīnsula fuit usque ad annum circiter 1993, quom glaciēs quae īnsulam terrae iūnxisset sē retraxerit. iam erat ibi fretum ducenta metra lātum inter īnsulam et frontem glaciēī. situm in īnsulae parte ad merīdiem spectante est Londinium, oppidulum Anglicum dēsertum ubī restant casae duae trēsue tantum. in terram ēgressī sumus montesque īnsulae ascendimus. tum hiems nōs adorta est, quam ob rem mox Londinium reuertimus. ibi iūs coximus priusquam in nāuem reuertimus. Iōannis Steinar, Helge atque Arne iam mōtōrem reparārant Arneque ministrābat cafaeum quoiius compositiōnem accēperat in Groenlandiā. |
|
|
|
oppidum relīquimus postrīdiē. nōbīs Longenniam reuertendum erat. nōbīs prōposuimus ut gradum octōgēsimum septentriōnālis lātitūdinis attingerēmus, sed tempus nunc dēfuit. etiamsi tempus fuisset, id efficī nequīsset. nam mare septentriōnāle glaciēī plēnum esse audīuimus ex hominibus quī nūper illam lātitūdinem attingere frūstrā cōnātī erant. ad Sinum Magdālēnae nāuigārī posset, sed iter ūnīus diēī fuisset, quem nōn habēbāmus. Barbarae, Iōī atque mihi āëroportum Longenniae petendum fuit. quīnquāgintā sex hōrae itineris nostrī restitērunt. uix satis temporis fuit ad dua triaue loca uīsenda dum Longenniam nāuigāmus. prīmum ad Sinum Anglicum nāuigāuimus, quī est situs in septentriōnalī parte Fretī Terrae Anteriōris. nē aura quidem lēnissima spīrābat mareque simile speculō erat. ancoram iēcimus in Sinū Anglicō et ibi statim indormīuimus. iuxtā sinum erant nōnnūllī studiōsī rerum nātūrālium; inter quōs erat quaedam amīca Barbarae. itaque māne postrīdiē tentōria illōrum petāuimus. nēmō autem ibi erat, nisi ūnus quī nōbīs dīxit cēterōs excursiōne abesse. |
|
|
deinde in Aestuārium Aquae Dulcis nāuigāuimus, quoddam lītus in Terrā Anteriōrī ubī certa magna mammālia, quae dīcuntur odobēnī rosmarī seu uolgō trichēcī, iacēre solent. aliquot anteā iam uīderāmus, sed omnīs marī. tōtum lītus explōrāuimus; nūllum uīdimus. ultimus locus uīsendus fuit Sinus Sanctī Iōannis. Nouae Ālesundiae collocūtī sumus cum quōdam pare Theodiscō quī in illō sinū in nāuī suā hiemārant. locus ubī hiemārant nimis uadōsus erat ut nōs possēmus eō nāuigāre. alium locum inuēnimus ubī ancoram iēcimus.
post paucās hōrās ancoram soluimus. mihique hīc fuit diēs
ultimus in nāuī. rēctā uiā Longenniam nāuigāuimus, et
Barbara, Iōs atque ego Īnsulam Spitsbergēnsem āëroplanō
relīquimus. tempus uēnerat uītae quōtīdiānae uiuendae.
exitum nunc habet nārrātiō mea, at Sūla Tromsoēnsis aliquot
septimānās posteā reuertit in Noruegiam cum nouīs nautīs nouīsque
facinoribus nārrandīs.
fīnis |
|
[Steinar Midtskogen] | [priōrem][indicem] | [English] |