[domum] [priōrem][indicem][proximam] [English]

expedītiō in īnsulās Spitsbergēnsēs

in nāuī Sūlā Tromsoēnsī



pars secunda:

glaciēs Cornufretī



20. Iūliī - 22. Iūliī

[dēscrīptiō Cornufretī]
ā Thūlē ūnīus diēī nāuigātiōne mare concrētum ā nōnnūllīs Cronium appellātur.
[Plīnius, historia nātūrālis, IIII.104]

cursus, quem tenuimus ab Īnsulā Vrsōrum, ad septentriōnēs fuit, modo paullō magis ad occidentem, ad prōmunturium austrāle terrae Spitsbergēnsis (76°27' lātitūdinis septentriōnālis, 16°38' longitūdinis orientālis), quod centum uīgintī tribus mīlibus passuom ab Īnsulā Vrsōrum situm est. dīmidiam huiius spatī decem hōrās nāuigāuimus, tunc autem uentus omnīnō lēnītus est nāuisque iactātī sumus inter undās marī turbidō nebulōsōque. diē paene tōtō ita iactāuimus. quamquam uentus lēnis erat tamen undae ualdē agitābant. nāuī īnstabilī in līmine amentiae stabāmus. leuāmentō magnō nōbīs erat quom uentus tandem crēuisset nebulaque paene solūta esset. scīuimus prōmunturium austrāle ad orientem situm esse, quod erat nebulā cēlātum. hīc per prīmās regiōnēs glaciēī fluitantis nāuigāuimus; ūnus nostrum ad prōram missus est quī cursum per glaciem daret.

terram dēnuō cōnspeximus hōrā centēsimā uīcēsima quartā nāuigātiōnis nostrae, id est per nostram propriam temporis ratiōnem diē sextō decimō, appropinquantēs ad Cornufretum, quod est nomen austrālissimō sinuī terrae. prīmus fuit ē locīs quōs cōnstituerāmus uīsere, quia ursī maritīmī dīcuntur hunc sinum frequentāre. ursī, quī in partibus terrae ad orientem uergentibus eārumque maribus numerōsiōrēs sunt, saepe uectī sunt circum prōmunturium austrāle et deinde in hunc sinum.

cōnspectus prīmus terrae Spitsbergēnsis
[terra Spitsbergēnsis] 2000-7-21
01:21MET
80mm
f/5,6 ; 1/500"
1600ISO
45,11Kb
1811·1205
caelum lēnitur dum in interiōrem sinum nāuigāmus
[Cornufretum] 2000-7-21
05:22MET
24mm
f/8 ; 1/1000"
1600ISO ; pol
49,46Kb
1823·1205

Cornufretī latus austrāle ita plēnum esse glaciēī uīdimus quom ad Portum Ānseris, quī prope ōs situs est, nāuigāssēmus ut ibi ancoram iacerēmus, ut nūllus aditus ad illum sinum erat. itaque in interium Cornufretum prōgressī sumus, ad Sinum Līminis quī in latere in merīdiem uergente situs est. eiius aditus uacuos glaciēī fuit, at glaciēs quam uīdimus nōs nōn minus uexābat. nam sī uentus mūtātur, fierī potest ut etiam glaciem subitō mūtētur. et fama fert hunc locum esse uehementer procellōsum. uehementēs procellae ab eurō hunc locum frequentant, etiamsī uentī in regiōnibus ultrā ōs lēnēs sunt eōdem tempore. hieme effrēnātae procellae inter hōs montēs nūdōs saeuiunt. et quom eurus aestate fremunt, mōlēs glaciēī terrestris cadunt in mare et ibi accumulant, quae nāuium ad ancorās stantium perīculum uērum esse potest. nihilō minus dum in partēs interiōrēs intrāuimus, sollicitūdinēs mox cum admīrātiōne permūtātae sunt; admīrātiōne uērāque pulchritūdine huiius locī perfūsī sumus. prope ōs caelum cinereum et subnūbilum fuerat, hīc in sōle nāuigāuimus. ad merīdiem acūtōs altōsque montēs ē glaciē ascendentēs uīdimus; ad orientem ultrā extrēmum sinum glaciem terrestrem niueum et latum quī omnem terram ad orientem tegit praeter paucōs apicēs; ad septentriōnēs modo minōrēs mōlīs glaciālēs quae suās ōrās in mare habent. in Sinū Līminis ancoram iēcimus. locus uērē perpulcherrimus.

glaciēs terrestris
[glaciēs terrestris] 2000-7-21
05:37MET
24mm
f/5,6 ; 1/1000"
1600ISO ; pol
54,35Kb
1868·1201
Culmen Cornufretī (1431m.)
[Culmen Cornufretī] 2000-7-21
05:47MET
80mm
f/8 ; 1/1000"
1600ISO ; pol
50,95Kb
1853·1197
partēs ad merīdiem et occidentem uergentēs
[Cornufretum] 2000-7-21
05:55MET
80mm
f/8 ; 1/1000"
1600ISO ; pol
53,87Kb
1842·1205

Arne nāuiculārius noster, Iōs et ego ē nāuī in scapham dēsiluimus ut mōlīs glaciālēs quae in propinquō erant explōrārēmus et ursōs in interiōrī sinū scrūtārēmur. aliquot hōrās abfuimus nūllumque ursum uīdimus. quom in nāuem reuersī essēmus, cōnsilium cēpimus quid in Cornufretō nōbīs faciendum esset. prīmum somnus nōbīs capiendus fuit, nam diēs septimus erat quō somnum probum nōn cēperāmus. ego prīmās ancorae uigiliās ēgī. binoculō sinum scrūtātus sum quōmodo glaciēs fluitāns mūtāret. quod uīdī mē uexāuit, et uentum sē circumēgisse animaduertī. auster surrēxit. KP, quī nōndum cubitum ierat, ac nāuiculārium nostrum monuī. cōnsilium cēpimus ut KP et ego scaphā rem statim explōrārēmus. dum in altum sinum appropinquāmus, glaciem uīdimus totum sinum implentem et magis magisque uexābāmur. cum nāuiculāriō radiophōnicē collocūtī sumus eumque hortātī sumus ut ceterōs excitāret quī nāuem ad sinum effugiendum parārent nōbīs rem dīligentius explōrantibus. admonitiō haud grāta fuit ceterīs quī paruō somnō dēfatīgātī essent. sānē sinus glaciēī et mōlium plēnus fuit. in medium sinum scaphā aduenīre nequīuit nūllōque modō id fierī potuit nāuī. nāuiculārium certiōrem fēcimus nōs nihil facere posse nisi īnsidiāre et obseruāre. tum KP et ego in nāuem reuersī.

mōlēs glaciālēs
[mōlēs] 2000-7-21
10:41MET
80mm
f/16 ; 1/500"
1600ISO
69,89Kb
1205·1872
Arne, ego ac Iōs sinum explōrāmus
[Arne atque ego] 2000-7-21
11:30MET
24mm
f/16 ; 1/250"
1600ISO ; pol
66,67Kb
1868·1209
mōlēs glaciālēs in sinum cadunt
[mōlēs glaciālēs] 2000-7-21
10:39MET
80mm
f/16 ; 1/500"
1600ISO ; pol
70,01Kb
1868·1205
pulchritūdinem Cornufretī admīrāmur
[Cornufretum] 2000-7-21
10:41MET
80mm
f/16 ; 1/500"
1600ISO ; pol
61,48Kb
1872·1209
glaciēs fluitāns Sinum Līminis implēre coepit
[glaciēs] 2000-7-21
16:48MET
24mm
f/16 ; 1/250"
1600ISO ; pol
63,96Kb
1857·1205

paullum facere potuimus. inclūsī sumus, nescīuimusque quam diū nōbīs manendum esset, an diem an hōram an septimānam, ante quam glaciēs diffugeret. Statiōnem Radiophōnicam Spitsbergēnsem attingere nōn potuimus quom ab illā nuntiōs meteōrologicōs petere uellēmus. at cum quōdam meteōrologō apud statiōnem Polōnicam, quae ōrī sinūs adiacet, collocūtī sumus. eum rogāuimus quālēs tempestātēs eō diē expectāret. dīxitque modo sē futūra praedīcere nōn posse. dīxit autem multa dē tempestātibus annī superiōris et annum proximum meliōrem fore. quae nōbīs minus auxiliābantur. in sinū inclūsī sumus, at saltem fuit nōbīs modus communicandī. mox sinus noster implētus est glaciēī. hoc nūllās minās tulit; tamen timuimus nē mōlēs glaciēī terrestris in sinum intrūderentur quae nāuem facile frangerent. adhūc autem nūllās mōlīs huiius generis uiderāmus sinum appropinquantēs.

paullō post uigiliam meam nāuiculārius mē dormientem ceterōsque ad pontem uocāuit. dēcrēuit ut perīculum statim facerēmus, an anchorā solūtā glaciēs penetrārī posset. nam in mediō sinū glaciēs paullum diffugere uidēbātur. ualdē dubitābam quia explōrātōrem nōn mīserāmus quī glaciem iūdicāret, et quia fierī poterat ut in hunc sinum reuenīre nequīret. nāuem per glaciem ē locō ubī in anchorīs cōnstiterāmus nūllā difficultāte dūximus et ita medius sinus in cōnspectum uēnit. sānē diffūgit maxima pars glaciēī et uiam in altum inuenīre haud difficile fuit. glaciēs accumulārat in quibusdam locīs praeter latus septentriōnāle, et per sinum uiā tortuōsā inter mōlīs glaciālēs satis facile nāuigāuimus.

inter ultimās mōlīs nāuigāuimus sub caelō tranquillō. tum, quīnque minūtās posteā, procella nōs adorta est. imber et aqua marīna faciēs nostrās pupugērunt. festīnanter effūgerāmus et multae rēs in ponte nāuis iacēbant quae nunc celerrimē religandae fuērunt. interdum mare ipsum intonāre uidēbātur. immānēs mōlēs glaciālēs dē terrā in mare lābī coeperant.

perfugium petīuimus in Portū Ānseris, quī nunc quidem uacuos glaciē erat. ancoram iēcimus et requiēuimus dum procellae saeuiunt. ante quam in altum postrīdiē profectī sumus, ēgressī sumus in terram ad aquam dulcem petendam.

in Portum Ānseris īuimus aquam petītum
[Portus Ānseris] 2000-7-22
16:40MET
24mm
f/5,6 ; 1/250"
1600ISO ; pol
61,03Kb
1857·1201
perītī in glaciē!
[in glaciē] 2000-7-22
18:50MET
24mm
f/5,6 ; 1/125"
400ISO ; pol
56,86Kb
1865·1205

deinde uentō secundō per nebulam effūgimus crēdidimusque nōs perīcula Cornufretī passōs esse. nihilō minus, dum in nebulā crassā ōs relinquimus, omnibus uēlis datīs in regiōnem glaciālem nāuigāuimus. uēla statim dēdūximus, sed iam circumdatī sumus glaciē et nōn potuimus uiam ex glaciē uidēre. ūnā hōrā in glaciē labōrāuimus ante quam tandem effūgimus glaciē asseribus āmouendā.


imāginēs uīuae

[pellicula]


per prīmam glaciem nāuigāmus
[glaciēs maris] 2000-7-20
MPEG-1
2'2"
4,91Mb
Cornufretum explōrāmus
[Cornufretum] 2000-7-21
MPEG-1
2'25"
8,81Mb
Cornufretum effugimus
[Cornufretum] 2000-7-21
MPEG-1
1'30"
4,03Mb

[Steinar Midtskogen] [priōrem][indicem][proximam] [English]