[domum] | [indicem][proximam] | [English] |
expedītiō in īnsulās Spitsbergēnsēsin nāuī Sūlā Tromsoēnsīpars prīma:Bernardī Mare15. Iūliī - 20. Iūliī |
|
---|---|
ultima omnium quae memorantur Thūlē, in quā sōlstitiō nūllās esse noctēs indicāuimus, cancrī signum sōle trānseunte, nūllōsque contrā per brūmam diēs; hoc quīdam sēnīs mēnsibus continuīs fierī arbitrantur. | |
[Plīnius, historia nātūrālis, IIII.104] |
haec nārrātiō diē quīntō decimō Iūliī annō bismīllēsimō incipit in portū Tromsoēnsī. hūc uēneram ut in īnsulās Spitsbergēnsēs nāuigārem in nāuī trīgintā sex pedum nōmine Sūlā Tromsoēnsī (Noruēgicē: Havsul av Tromsø). sociōs quibuscum proximās septimānās agerem conuēnī - Arnem, Carōlum Petrum (sīue KP), Barbaram ac Iōem - et proficīscimus. cōnsēnsimus ut nāuigārēmus in spatiīs hōrārum quattour: in uicēs quattuor hōrās uigilandī quattourque hōrās requiēscendī, idque ex eō tempore usque ad fīnem nāuigātiōnis inter nōs "diēs" notābātur. in altum quom nāuigāssimus, cursum septentriōnālem tenuimus in Īnsulam Vrsōrum (apud 74°21' lātitūdinis septentriōnālis et 19°07' longitūdinis orientālis) quae ā portū Tromsoēnsī trecentīs et decem mīlibus passuom nauticōrum est sita. |
|
|
post prīmōs duōs diēs, quī semper aliquā caussā uidentur longī, sēnsus temporis uānēscit; et in hōc marī, ubī aestāte sōl neque oritur neque occidit, sed in caelō circulum facit semel in diē, corporis hōrologium nōn dīcit tempus nec dicernit alterum diem alterō. tempus fluit, tamen accumulāre nōn uidētur. haec mihi quidem est dēlectātiō nāuigandī. paullum interesset an mare trānsnāuigārēmus quīndecim diēbus an tribus. aestimārāmus nōs trānsnāuigāre, sī esset uentus secundus, quīnque diēbus. et aquilō bonus erat ad nāuigandum per maiiōrem partem nāuigātiōnis. per nebulam crēbram prōgressī sumus. Mare Arcticum aestāte satis nebulōsum est, tamen seape nebula sīc tenuis est (nam pauca metra alta est), ut caelum in uerticem uidērī potest interdumque etiam sōl subitō appāret. uīdimus etiam ballaenās multōrum generum. |
|
|
septuāgēsimā sextā hōrā nāuigātiōnis Īnsulam Vrsōrum ad horīzontem septentriōnālem cōnspeximus eiiusque montēs surgentēs ē nebulā marīnā in nūbīs dēpressās. et mare et caelum cinerea erant; temperatūra ad quattuor gradūs Celsiānōs lāpsa erat. hīc uīsus tristis īdem fuit atque ille quem uīdī quom ego hōc ipsō eōdem locō eram tribus annīs ante. tunc hūc uēnī sed nōn ultrā; hīc praematūrē reuertī. nunc autem uīsū īnsulae incēnsus sum sciēns nōs mox nāuigātūrōs esse ultrā locum ubī anteā reuerteram. |
praeter partem īnsulae ad orientem uergentem nāuigāuimus. īnsula iterum nebulā cēlāta erat. nāuigāuimus autem aduersō flūmine maris, quam ob rem reuertimus, nāuigāuimusque circum īnsulae prōmunturium austrāle et praeter lītus ad occidentem uergēns. ibi nūbēs solūtae sunt, uentōque crēscente eō diē celerius nāuigāuimus quam umquam anteā nāuigārāmus. īnsula mox ē cōnspectū abiit. |
|
|
|
|
[Steinar Midtskogen] | [indicem][proximam] | [English] |