Mercurī diē Mārtiī tertiō |
---|
multō ante lūcem surrēxī ut Osloae āëroportum in tempore aduenīrem;
quartum quartō annō iter in arcticās terrās factūrus eram. apud
āëroportum autem nix dē caelō cecidit cumulābatque in terrā et ob ea
nōnnūlla āëroplana ēuolāre nōn poterant. aliquamdiū exspectāuī
tandemque in āëroplanum cōnscendere potuī; dum āëroplanum dēglaciātur
curriculumque bis pūrgātur, ēuolātiōnem (idque satis diū!) dēnuō
exspectāuī. dēnique in āëra uectus sum.
|
dēglaciātiō
|
|
1999/3/3 09:38MET 35mm ; f/5,6 ; 1/125" 200ISO ; UV 60,99Kb
1211·1872
|
|
|
prope Lofoten
|
|
1999/3/3 11:13MET 24mm ; f/2,8 ; 1/4000" 200ISO ; UV 60,40Kb
1215·1886
|
|
|
breue post fuī super Noruēgiam septentriōnālem in caelō serēnō.
terrae nūdae niue candidulae spectāculō frūctus sum. tum super mare
altum glaciemque maris arcticī. quattuor hōrīs post ēuolātiōnem
Osloēnsem īnsula illa Spitsbergēnsis ē marī et glaciē et nūbibus sub
hebetī austrālī sōle appāruit. dē āëroplanō, breuī priusquam terram
contigit, Vallem Vrsōrum uīdī, quam extrēmā hebdomade mē uīsūrum
cōnstitueram. uallis apud mare, quod dīcitur Sinus Glaciālis, sita
est; propter uentōs uērō ex oriente flantēs mare glaciē paene uacuom
erat.
|
Vallis Vrsōrum
|
|
1999/3/3 13:37MET 50mm ; f/2 ; 1/2000" 200ISO ; UV 34,48Kb
1202·1859
|
|
|
casa XIII extrēma urbis
|
|
1999/3/8 09:52MET 24mm ; f/5,6 ; 1/125" 100ISO ; UV 45,24Kb
1872·1197
|
|
|
Longenniam caput īnsulae aduēnī, ubī habitant 1300 Noruēgī.
pactus eram ut quemdam amīcum conuenīrem, quī mē domum suam
hospitāliter inuītārat. conclāue eiius in casā urbis austrālissimā
petīuī et ibi sarcinās meās posuī et in aedificium ūniuersitātis ubī
studēbat iī ut eum uīserem.
|
in tēctō statiōnis aurōrālis
|
|
1999/3/3 17:38MET 24mm ; f/2,8 ; 1/4" 200ISO ; UV 31,19Kb
1841·1188
|
|
statiō aurōrālis in Valle Aduentūs
|
|
1999/3/3 18:04MET 24mm ; f/2,8 ; 1" 200ISO ; UV 27,19Kb
1868·1197
|
|
|
ūniuersitātem, quam anteā tantum breuiter uīderam, mihi mōnstrāuit.
deinde cum quōdam doctōre Russicō ad statiōnem aurōrālem in Valle
Aduentūs sitam adiimus et statiōnem īnstrūmentaque studiōsē
īnspexī.
uesperī iterum conuēnimus domī illīus Russī, ubī festulum habuimus
priusquam caupōnam petīuimus. ad multam noctem in caupōnā mānsimus,
iūcundum tempus ēgimus.
nox clāra fuit; lūna montēs caelumque illūstrāuit. facere nōn potuī
quīn māchinam phōtographicam in noctem ferrem ut hanc lūcem in
pelliculā imprimerem.
|
lūmen lūnae
|
|
1999/3/4 03:22MET 24mm ; f/2,8 ; 27" 200ISO ; UV 33,39Kb
1872·1202
|
|
Vallis Longennia
|
|
1999/3/4 03:22MET 24mm ; f/2,8 ; 20" 200ISO ; UV 32,44Kb
1890·1224
|
|
|
|
Iouis diē Mārtiī quartō |
---|
postrīdiē quom experrēctus essem, caelum serēnum mē in montēs uocāuit;
temperātūra circiter -15 gradūs Celsiānōs ualuit et uentus leuiter
flāuit, uēlōcitāte 5 - 10 m/s. haut nimis frīgidum. sōl ortus erat,
at in hōc locō septentriōnālissimō, modo 1300 chīliometra ā polō
arcticō, radiī sōlis nōndum uallīs penetrāre potuit. montem
Nordenskiöld, altitūdine 1050 metra suprā lībram maris, ascendere
uoluī ut sōlem spectāre possem. Glaciem Longenniam ascendī. īn summā
glaciē, ubī aliīs nartātōribus, quī hūc autocīnētīs uēnerant, obuiam
uēnī, decem tantum metrīs in umbrā stābam, sed ad summum montem
perrēxī. mox ita arduos factus est ascēnsus ut timērem nē tūtē
dēscendere possem. igitur dē monte dēscendī summō nōn attāctō. id
autem temporis, quom ad summam glaciem reuēnissem ubī uix in umbrā
steteram, sōl locum relīquerat. ergō eō diē nūllum sōlem uīdī.
|
summā mōle glaciātā
|
|
1999/3/4 13:16MET 24mm ; f/2,8 ; 1/500" 64ISO ; UV 46,79Kb
1881·1206
|
|
|
nartātōrēs apud summam mōlem glaciātam
|
|
1999/3/4 13:22MET 200mm ; f/5,6 ; 1/250" 64ISO ; UV 55,05Kb
1211·1877
|
|
|
dēspectus in Vallem Longenniam
|
|
1999/3/4 13:43MET 200mm ; f/5,6 ; 1/250" 64ISO ; UV 58,12Kb
1206·1877
|
|
|
dēspectus in montēs
|
|
1999/3/4 13:50MET 24mm ; f/5,6 ; 1/250" 64ISO ; UV 28,33Kb
1870·918
|
|
|
in introitū cauernārum
|
|
1999/3/4 20:39MET 24mm ; f/2,8 ; 1" 64ISO 37,25Kb
1877·1211
|
|
in cauernā glaciēī
Hans-Patrick Kuss
|
|
1999/3/4 20:50MET 24mm ; f/2,8 ; 1" 64ISO 43,08Kb
1877·1197
|
|
in cauernā glaciēī
|
|
1999/3/4 21:27MET 24mm ; f/2,8 ; 6" 64ISO 28,19Kb
1845·1202
|
|
|
uesperī iterum Glaciem Longenniam ascendī ut cauernās sub superficiē
mōlis glaciātae cum aliquot studiōsīs ūniuersitātis explōrārem. sub
superficiē sunt cauernae aestāte aquā creātae. omnī annō nouae sunt.
labyrinthus mīrābilis est.
suprā superficiem aurōra boreālis per caelum errābat. quasi columnae
caelestēs colōre uiridēs super terram austrālem stābant, tum immōbilēs
tum mōbilēs sīcut aulaea uentō trepidant. dēscendēns mē ualdē piguit
quod pelliculam tardam, quae hanc lūcem hebetem imprimere nōn potest,
in māchinā phōtographicā posueram.
ad multam noctem aurōrae boreālēs per caelum errārant.
|
|
Veneris diē Mārtiī quīntō |
---|
diēs posterus etiam pulchrior illūxit caelō serēnō, temperātūrā -20
graduom ac uentō lēnissimō. eō diē pactī sumus ut nōnnūllī
studiōsōrum ūniuersitātis et ego in quamdam casulam in Valle Vrsōrum
proficīscerēmur. pars nostrum secundum lītus et per āëroportum iimus,
duo Montem Aequom trānsiērunt. in itinere, simul atque aduesperāuit,
tempestās uersāta est; subitō procella ex oriente perflāre incēpit
repentéque āēr plēnus niuis ad lībram flantis fuit. dīcī nōn potuit
utrum nix dē caelō an dē montibus ceciderit. multa nox erat et caelum
lūmine lūnae carēns obnūbilātum erat et longē ā lūce urbis fuimus;
māximās iimus per tenebrās.
quom ad casulam uēnissēmus temperātūram -7 gradūs mēnsī sumus extrā
casulam, at -15 gradūs intrā casulam; sānē caelum breue tempore
uersātum erat. mox autem casula focō incaluit et cēna parāta est.
illī, quī Montem Aequom trānsierant, sub mediam noctem uēnērunt.
quīdam hōrum ē calamitāte aegerrimē seruātus erat; in tenebrīs nartāns
sex metra per āëra cecidit dē rūpe niuium īn summō clīuō ualdē arduō
400 metra suprā īmum uallis. peropportūnē accidit ut sānus ē
calamitāte sēsē ipse seruāret. hunc, inquit alter tūtus in
casulā, dēscēnsum in lūce sōlis facere nūllō modō audērem.
rēcte dīxit; in lūce diēī posterī locum uīdimus et omnēs horruimus.
tōtam noctem bene cēnāuimus, bibimus ac collocūtī sumus.
|
Longennia
|
|
1999/3/5 09:56MET 24mm ; f/2,8 ; 1/60" 64ISO ; UV 52,77Kb
1868·1202
|
|
in aulā ūniuersitātis
|
|
1999/3/5 16:45MET 24mm ; f/2,8 ; 1/15" 200ISO ; 80C 59,84Kb
1872·1224
|
|
|
cēna in casulā studiōsōrum
Rupert Krapp, Morten (tergō uersō),
Jonathan, Maria, Jens Larsen
|
|
1999/3/5 22:17MET 24mm ; f/2,8 ; 1" 200ISO ; 80C 55,49Kb
1872·1224
|
|
|
casula studiōsōrum in Valle Vrsōrum
|
|
1999/3/6 02:15MET 24mm ; f/2,8 ; 60" 200ISO 34,51Kb
1836·1206
|
|
|
cāsus dē rūpe niuium Knut Høyland
|
|
1999/3/6 16:48MET 24mm ; f/2,8 ; 1/125" 200ISO ; UV 27,75Kb
1868·1202
|
|
|
|
Saturnī diē Mārtiī sextō |
---|
trāns Sinum Glaciālem
|
|
1999/3/6 11:07MET 24mm ; f/5,6 ; 1/250" 200ISO ; UV 30,41Kb
1863·1206
|
|
|
casula prope Sinum Glaciālem sita est. in lūce diēī posterī magna
pars huiius maris uidērī potuit. mare etiamtum propter uentum ex
oriente flantem glaciē paene uacuom erat. trāns mare montēs niuōsī
longē lātēque uidērī potuērunt ac dē hīs mōlēs glaciātae in mare
immōtē fluentēs.
|
longē trāns Sinum Glaciālem
|
|
1999/3/6 11:22MET 500mm ; f/8 ; 1/125" 200ISO ; UV 43,04Kb
1872·1197
|
|
|
prandium
|
|
1999/3/6 12:06MET 24mm ; f/2,8 ; 1/4" 200ISO ; 80C 54,17Kb
1868·1211
|
|
|
aliquamdiū tēlescopiō dē quōdam colle mare dēspectāuī ut quidquam
animal cōnspicerem, sī quod (tāle scīlicet ut ursus maritimus) esset
inter glaciem maris. hīc haut rāra sunt. at nūllum uīdī.
|
ego
|
|
1999/3/6 12:50MET 135mm ; f/32 ; 1/15" 200ISO ; UV 41,36Kb
1881·1206
|
|
|
quartā hōrā post merīdiem ultimī nostrum casulam relīquimus; pars
nostrum cōnstitueram ut per Montem Aequom Longenniam
redīrēmus. saccō grauī (nimis īnstrumentī phōtographicī portāueram!)
multī sūdōris fuit mihi ascēnsus; dīcerem mē bis ascendisse, arduos
enim fuit ascēnsus et nix tam dūra ut eam calcāre nequīrem quōminus
lāberer - identidem lāpsus sum. quom summum montem attigissēmus,
sūdōre sīc maduī ut uestīmenta mūtāre debērem. capite nūdātō statim
capillus glaciātus est; sed post breue frīgoris spatium lāneīs
uestīmentīs āridīs molliter calefactus sum.
summī montis aequor trānsiimus. satis niuis ibi fuit; interdum pondus
noster ā niue portātus est, interdum pedēs niuem perrūpērunt. tandem
per Vallem Trānsuersam in lūce cȳaneā sōlis occāsī Longenniam
aduēnimus.
|
atque egometipssimus
|
|
1999/3/6 12:59MET 135mm ; f/5,6 ; 1/250" 200ISO ; UV 74,00Kb
1206·1868
|
|
|
lītus Sinūs Glaciālis
|
|
1999/3/6 13:09MET 24mm ; f/16 ; 1/60" 200ISO ; UV 44,81Kb
1868·1206
|
|
|
uestīmentī aliquid āridī mēcum tuleram
|
|
1999/3/6 16:55MET 24mm ; f/4 ; 1/125" 200ISO ; UV 46,17Kb
1872·1202
|
|
|
summa Vallis Trānsuersa
|
|
1999/3/6 19:10MET 24mm ; f/2,8 ; 1" 200ISO ; UV 41,48Kb
1868·1206
|
|
|
|
Sōlis diē Mārtiī septimō |
---|
Purushotham Kanuganti "Vttam"
|
|
1999/3/7 12:43MET 24mm ; f/5,6 ; 1/125" 100ISO ; UV 42,15Kb
1202·1836
|
|
|
diēs requiēscendī. sed tempus ad nartandum fuit. dēmīrātus eram mē
hōc omnium terrārum in locō quoidam Indō obiuam uenisse. studiōsus in
ūniuersitāte erat. ego nuper in India fueram multaque dē Indiā
collocūtī sumus. cupiēbat ille Indus nōmine Vttam nartāre discere, et
igitur cōnstituimus ut eō diē nartārēmus. īmam partem Glaciēī
Longenniae ascendimus, et sānē satis bene nartāuit, quamuīs nartāre
numquam anteā cōnātus esset! at dēscēnsus illī uērē mīrābiliter
labōriōsus fuit.
|
|
Lūnae diē Mārtiī octāuō |
---|
Longenniae est nox diēs continuōs centum sēdecim, sed ob
montēs, quī urbem circumstant, sōl uidērī nōn potest ante diem octāuom
mēnsis Mārtiī post quīnque mēnsēs nūllō ortū. eō diē prīmī radiī sōlis
quemdam in urbe locum attingit, ubī puerulī urbis congrediuntur
cantantque, et sīc incipient diēs festī sōlis.
|
Longennia
|
|
1999/3/8 10:03MET 135mm ; f/5,6 ; 1/125" 100ISO ; UV 64,71Kb
1854·1211
|
|
|
in exspectātiōne sōlis
|
|
1999/3/8 12:19MET 24mm ; f/8 ; 1/125" 100ISO ; UV 77,50Kb
1854·1211
|
|
|
tempus mihi fuit ad initium diērum festōrum obeundum priusquam urbem
āëroplanō relīquī. etiam relātōrēs tēleuīsificī huic redituī sōlis
interfuērunt et uesperī omnia in tēleuīsiōne iterum spectāuī.
sexāgintā ferē minūtās post merīdiem sōl appāruit et in āëroportum
abiī.
|
relātiō tēleuīsifica
|
|
1999/3/8 12:21MET 24mm ; f/8 ; 1/125" 100ISO ; UV 53,72Kb
1206·1854
|
|
|
domum uesperī aduēnī. Osloae mē absente multum nīnxit. permultum.
ubīque fuērunt tantae mōlēs niuium; ūnā septimānā tōtum metrum niuis
cāsum est.
|
scālae ualētūdinārī prīstini
|
|
1999/3/8 12:17MET 24mm ; f/5,6 ; 1/250" 100ISO ; UV 57,10Kb
1859·1211
|
|
puerulī
|
|
1999/3/8 12:34MET 135mm ; f/5,6 ; 1/60" 100ISO ; UV 96,00Kb
1868·1197
|
|
|
sōl reditūrus
|
|
1999/3/8 12:17MET 34mm ; f/5,6 ; 1/250" 100ISO ; UV 53,84Kb
1850·1211
|
|
cantor Jan Eggum
|
|
1999/3/8 12:36MET 135mm ; f/4 ; 1/125" 100ISO ; UV 65,34Kb
1202·1868
|
|
|
congrediuntur
|
|
1999/3/8 12:29MET 50mm ; f/8 ; 1/60" 100ISO ; UV 65,94Kb
1868·1211
|
|
sōl reditūrus!
|
|
1999/3/8 12:37MET 135mm ; f/5,6 ; 1/250" 100ISO ; UV 38,39Kb
1211·1863
|
|
|
|