in Indiā austrālī sunt montēs quī appellantur montēs Nīlgiricī,
ā uerbō Indicō prō monte caerulō. sunt pars montium
continuōrum quī Scalae ("Ghāt") occidentālēs uocantur,
et super campum Karnātakae crēscunt ad summum 2.637 metra altum.
in hīs hūmidīs tepidīsque montibus coluntur inter alia thea ac
cafaeum.
quom annō 1998 essem in Indicā urbe Bangaloriā quōspiam iter trāns
illōs montēs autocīnētō factūrōs audīuī. ūnā iter fēcimus ad
oppidum Vtacamundum, ubī habitābat quīdam ēuangelista Noruēgicus,
amicus superiōris in mūnere meō.
prīmum per campum Karnātakae uectus sum ad quoddam saeptum auium haud
longē ā Mahisapurā (Mysore), 135 chiliometra ā Bangaloriā
sitā. deinde ad urbem ipsam per uiās Indicō modō satis
cōnfragās. ita enim uiae erant ut Mahisapurae ūnus ē cantīs
autocīnētī punctus est. duobus hōrīs retardātī urbem tandem
relīquimus, et mox montēs in cōnspectū appāruērunt.
apud rādicem montium est silua, domus tigrium Indiae austrālis.
per partem paruam siluae ambulāuimus. nūllam autem
tigrim uīdimus, sed uīdimus saltem elephantōs indomitōs.
montem autocīnētō rapidē ascendimus. dum ascendimus magnam
partem campī quem trānsierāmus uidēre potuimus. ultrā
Mahisapuram uīdissēmus sī modo āēr serēnior fuisset.
ante prīmās tenebrās Vtacamundum aduēnimus. meōs itineris
sociōs iussī ualēre et Noruēgus quem uīsūrus eram mē accēpit.
ante quam cubitum iī, ambulāuī in nocte ex oppidō. āēr satis
frīgidus fuit, quamquam sub caelō tropicō eram. oppidum uērō
in monte duo mīlia trecenta metra altō situm est.
|
saeptum auium Ranganathittū
|
|
1998-10-3 11:10IST 50mm ; f/11 ; 1/125" 200ISO 76,08Kb
1895·1206
|
|
Mahisapura
|
|
1998-10-3 13:07IST 50mm ; f/8 ; 1/250" 200ISO 65,01Kb
1881·1206
|
|
elephantus
|
|
1998-10-3 14:56IST 50mm ; f/2,8 ; 1/500" 200ISO 119,57Kb
1859·1220
|
|
|