[domum]
[Nova Terra]

NOVA·TERRA



aestāte annī MDCCCCLXXXXVIIII


ad Nouam Terram aduentus: diē Mercúrī Iūniī 30.
Portus Vasconum
[Portus Vasconum] 1999-6-30 21:09NST
135mm ; f/5,6 ; 1/250"
200ISO
43,30Kb
1850·1202
dēuersōrium mōbile
[dēuersōrium mōbile] 1999-7-1 07:19NST
24mm ; f/8 ; 1/60"
200ISO
75,66Kb
1832·1211

ab oppidō Sydneiiō in Nouā Scotiā sitō nāuī trānsuectus sum in Nouam Terram, in oppidum quod Portus Vasconum dīcitur. quid facerem in Nouā Terrā nescīuī nisi hoc ūnum: aduenīre ad sinum paruom in Terrae Nouae septentriōnālissimō prōmunturiō situm, ubī Normannī - seu potius Vīkingī - mīlle annōs anteā habitārant.

sarcinae meae grauēs erant longēque itūrus eram idque etiam tempore breuissimō. sextō enim diē mihi necesse fuit iterum in Nouā Scotiā esse ut āeroplanum caperem quod mē in Īslandiam eō diē ueheret. autocīnētum, et ūnum tantum uehiculum meritōrium in tōtō oppidō inuenīrī potuit, condūxī, quod erat sōlus modus quō iter ita celeriter facere potuī.

Sydneiium prīdiē peruēnī nāuī uēlifera et quattuor septimānās cum duobus sociīs nāuigāueram in illā nāuī minūtissimā. nunc tandem in terrā firmā sōlus stetī libenterque ambulāre potuī. quae fēlīcitās! uehiculum quod nunc habēbam etiam dēuersōriō mihi erat. ita contracta fuerat uīta in nāuī ut uehiculum satis spatiōsum mihi uisum est. tantum spatium, quod omne mihi sōlī fuit!

uesperāscente diē Portum Vasconum relīquī. sub mediam noctem dum ad summum quemdam clīuom accēdō, subitō duo uīdī oculōs splendentēs in uiā mediā. uehiculum statim sufflāmināuī ut celerrimē. uehiculō statō stetit pauca metra ante oculōs meōs quaedam alcē. mē contemplāta est, ego eam contemplātus sum. tum perterrita est alterō uehiculō et in siluam cucurrit. iam centum et uīgintī chiliometra ā Portū Vasconum fuī cōnsiliumque cēpī noctem hīc subsistere. bene dormīuī.

Grandis Mōns: diē Iouis Iūliī 1. (diē Canadae)
Via Trānscanadiāna
[Via Trānscanadiāna] 1999-7-1 07:27NST
24mm ; f/8 ; 1/125"
200ISO
62,10Kb
1814·1206
silua
[silua] 1999-7-1 07:48NST
24mm ; f/8 ; 1/125"
200ISO
104,24Kb
1809·1206
lacus
[lacus] 1999-7-1 08:50NST
24mm ; f/5,6 ; 1/125"
200ISO
76,61Kb
1876·1210

septem hōrās post iterum in uiā fuī. et mox in mediīs hortīs nātiōnālibus quī Grandis Mōns uocātur. ille diēs, Kalendae Iūliae, diēs Canadae appellātur, quia Canada Kalendīs Iūliīs annō 1867 cōnfoederātiō facta est.

hōc annō Kalendae Iūliae serēnae fuērunt in Nouā Terrā. tālis diēs fuit quem uix recordārī potuī umquam anteā uīdisse. numquam sōlem clāriōrem uīdī. in sōle dīmidiō diē per siluās, uallīs montīsque hortōrum ambulāuī. omnia pulcherrima serēnī gratiā. perpulcherrima. uerba dēsunt.

Grandis Mōns ipse rē uērā nōn ita grandis est. immo collis potius uocandus est. sed dignus sānē est quī ascendātur.

priusquam in prōmunturium septentriōnāle īre perrēxī cibum ēdī in oppidulō Portū Saxōsō haud procul ā Grandī Monte sitō. et in multam noctem prōgressus eram quom tandem pernoctō modo centum chiliometra ab oppido Antōniopolis. mētam itineris prope fuit.

hortī nātiōnālēs Grandis Mōns
[Grandis Mōns] 1999-7-1 10:59NST
24mm ; f/8 ; 1/125"
200ISO
89,33Kb
1862·1206
hortī nātiōnālēs Grandis Mōns
[Grandis Mōns] 1999-7-1 11:13NST
24mm ; f/4 ; 1/125"
200ISO
81,42Kb
1877·1215
ego summō Grandī Mōnte ipsō
[ego] 1999-7-1 14:54NST
24mm ; f/8 ; 1/60"
200ISO
69,65Kb
1864·1180
Portus Saxōsus
[Portus Saxōsus] 1999-7-1 18:53NST
24mm ; f/5,6 ; 1/125"
200ISO
90,90Kb
1874·1212
domus nesciōquoiius
[domus aliqua] 1999-7-1 20:36NST
135mm ; f/4 ; 1/250"
200ISO
121,49Kb
1872·1210
Vīkingī: diē Veneris Iūliī 2.

tandem ad mētam peruēnī. ad locum quī nunc Sinus Meadows uocātur. ibi ultrā mare lītus Terrae Labōrātōriae uidētur, et in fretō nōnnūllae mōlēs glaciēī quae ē Groenlandiā maris flūmine uehuntur.

abhinc mīlle annōs hominēs hōc locō habitābant quī meō loquēbantur sermōne, uērum tamen modō suō prīscō. quid illīs acciderit, nēmō scit; cōnstat autem nūllum hominem Eurōpaeum ad hanc mundī partem aduēnisse priusquam āctī essent annī quīngentī. fortasse haec est terra, quae in annālibus Īslandicīs, quī sagae uocāntur, commemorāta est nomine Vinland quae linguā Dānicā (ut uocātur lingua antīquōrum) significat ferē "campestris terra". in sinū domūs antīquōrum nunc restitūtae sunt ut uiātōrēs (sīcut egometipse) uidēre possumus modum uiuendī hōrum hominum.

etiam oppidum Antōniopolis uīsī. tum iter fēcī retrō in Nouam Scotiam.

domus Vīkingōrum apud Sinum Meadows
[domus Vīkingōrum] 1999-7-2 10:41NST
24mm ; f/5,6 ; 1/125"
200ISO
77,03Kb
1859·1211
domī Vīkingōrum
[domī Vīkingōrum] 1999-7-2 11:47NST
24mm ; f/8 ; 2"
200ISO
78,29Kb
1863·1220
ego Antōniopole
[ego] 1999-7-2 16:47NST
20mm ; f/32 ; 1/4"
200ISO
72,54Kb
943·612
reditus: diē Veneris Iūliī 2. usque diem Sōlis Iūliī 4.
nox aestīua Terrae Nouae
[nox aestīua] 1999-7-3 23:12NST
24mm ; f/2,8 ; 8"
200ISO
30,50Kb
1836·1188
alcē autocīnētō mortua
[alcē] 1999-7-4 08:49NST
24mm ; f/4 ; 1/60"
200ISO
77,32Kb
1870·1198

bis pernoctāuī in Nouā Terrā rediēns. prīmā nocte apud Grandem Montem, nocteque proximā in oppido Rīuō Angulī appellātō. nocte tertiā iterum in nāuī inter Nouam Terram et Nouam Scotiam fuī māneque Sydneiium in Nouā Scotiā aduēnī. tandem uesperī eō diē usque ad caput Nouae Terrae quoi est nomen Halifacia peruēnī, unde ego dēfessus uectus sum āeroplānō in Īslandiam. mē rēctā uiā uectūrum credidī.

quom prīmum āeroplānum in āere fuit, indormīuī. ūnam et dīmidiam hōram post excitātus sum dum āeroplānum terram tangit. nōndum in Īslandiā fuī. ubīnam essem mē ipsum rogāuī. tum priusquam āeroplānum prōcessit id uīdī; fuī in mediā Nouā Terrā quam nūper festīnanter relīqueram! frūstrā iter celerrimum fēcī!

dabam 7. Iān. 2001.


Steinar Midtskogen