I ortographiam linguae Latīnae, id est scrībentī rēgulās custōdiendās, quam ego aliquamdiū custōdiō, hīc explicābō. exemplum Rōmānōrum circā initium nostrae dēscrīptiōnis temporis sequor, nisi quibusdam in locīs, quōs singillātim tangam, ubī ūsus antīquōrum mihi uidētur esse ineptus aut dubius. II sunt linguae Latīnae ūnus et uīgintī litterae propriae, quae bīnae, altera minuscula altera maiiuscula, sīc scrībuntur: a A, b B, c C, d D, e E, f F, g G, h H, i I, k K, l L, m M, n N, o O, p P, q Q, r R, s S, t T, u V, x X. ad hās adduntur etiam Graecae y Y, z Z, atque ē recentiōribus linguīs w, W et aliae. restant quidem hārum duae: J et U. recentissimīs temporibus altera locum cōnsonantis I habet, altera locum uōcālis V. sānē prō hīs sonīs dēsīderantur quaedam litterae; neque inūtiliter, ut scrīptum est apud Quīntiliānum, Claudius Aeolicum digammon ad hōs ūsūs adiēcerat, nam dīcī nōn potest utrum uoluit ā uolendō an ā uoluendō ferātur. tamen, quom tālēs litterae rārō ūsum habuissent apud antīquōs praesertimque quom sit, quantum sciō, ūnum tantum tōtīus linguae uerbum uērē dubium, nempe illud uoluit uel soluit, neque ego hunc ūsum ascīuī. sī uērē dubium est, signum paruom sub cōnsonante adfīgō: uolṷit. hoc autem mē addūcit ad I et V geminam. III sunt multa uerba quae aliquandō per V geminam, aliquandō per VO scrībuntur, ut sequontur sīue sequuntur, uolt sīue uult, uacuom sīue uacuum. et uerba quae aliquandō per I geminam, aliquandō per I singulam scrībuntur, ut iniiciō sīue iniciō, huiius sīue huius (sed nōn dē genetīuīs fīliī et fīlī loquor, quia illud -iī bisyllabum est et -ī monosyllabum). Rōmānī ipsī plērumque per VO (aut per V singulam) scrīpsisse uidentur usque ad medium saeculum prīmum post Christum nātum, ex quō uidentur plērumque per VV scrīpsisse. similī modō inueniuntur īnscrīptiōnēs cum huiius nec nōn quoiius, quae ueteriōrēs sunt illīs quae huius et cuius habent. Rōmānōs antīquōs sequor et VO scrībo: sequontur, ruontur, seruom, seruos (et accūsātīuom plūrālem hōc modō: seruōs), uacuom, cāsuom; et huiius, quoiius.
IIII nunc ad duālem fōrmam litterārum. sī plūs ualet quoddam uerbum uel quaedam littera, sīue animī attentiōnem postulat, ūsus maiiusculae litterae facit ut inter cēterās praestet. propria nōmina per prīmam litteram maiiusculam scrībuntur, et titulī haud rārō omnibus maiiusculīs. haec obseruāns, sit praeter solitum, prīmam sententiae litteram per minusculam scrībō, nisi ea quōdam modō, ut exposuī, praestat. nam positiōne littera uel uerbum nōn īn sē plūs ualet; ubicumque īn sententiā situm sit, uerbum profectō idem est. pūnctum sententiae priōris initium sequentis indicat, itaque hīc ūsus maiiusculae mihi uērē inūtilis esse uidētur. |
V iam circā longitūdinem sonōrum parumper uersābor. quamquam incommodum uideātur, omnibus uōcālibus longīs apicem appōnō, ut lēctor uerba integrē prōnūntiet. interdum etiam necessārium est, exemplī grātiā, ut quīdam nōminātīuos ā suō ablātīuō distinguātur. etiam S longam semper geminam scrībō, quamquam nōnnūllī per ūnam scrībunt, ut causa prō caussā. sed ego hic et hoc scrībō ante et uōcālem et cōnsonantem per ūnum C secundum solitum, etiamsī duo ēnūntiantur (id est, ante uōcālem). nihilōminus hiccine et hoccine per duōs mālō (sed cāsum ablātīuom hōcine per ūnum). VI quod ad accentum attinet, quod longitūdō syllabārum ipsa acūtam indicat, hanc īn scrībendō nōn indicō, nisi uerbum paenultimā et acūtā et breuī legitur, ut ō Mercúrī. sunt quī similī modō distinguant inter itaque, quod igitur ferē significat, et itáque, quod idem atque et ita ualet. sed ego quidem neque in scrībendō neque in loquendō hanc distinctiōnem sequor. VII tandem, estne scrībendum equus an ecus? quom an cum? quotīdiē an cotīdiē? qūra an cūra? peqūnia an pecūnia? quoiius an cūius? alterum ante Christum nātum scrībēbant, alterum posteā mālēbant. commodum est quod distinērī potest coniūnctiō quom ā praepositiōne cum; minus uērō commodē quoiius prō cūius scrībimus, ut nōnnūllī sentiunt, quia oculīs nōn placet. rēgula ā quā discēdī nōn potest mihi nōn est, sed saepe per QV scrībō, et cūram, pecūniam.
VIII
rēgulās quās ego custōdiō summātim dēscrīpsī. ante quam fīnem faciam
dīcere uolō mē hās nōn creāsse ut quamdam orthographiam integram ā
falsīs distingerem, sed ut ūnī tantum dēfīnītae cōnstārem
orthographiae. num ūna orthographia dīcī potest uērior esse quam
aliae? paruī enim interest quae orthographia optētur sī modo ūna
obseruātur. ergo nōn dēbet sententia cotīdiē habēre sī proxima
quotīdiē habet.
|