dēiectus aquae in hortīs Akakanīs
|
|
2003-07-31 12:29HST 24mm ; f/8 ; 1/125" 400ISO
maior
|
|
Vallis Vaipïō
|
|
2003-08-03 11:51HST 24mm ; f/4 ; 1/250" 100ISO
maior
|
|
|
aestāte hūius annī iter fēcī in īnsulās Hauaiānās. diū dubitāueram
quōmodo ōtium aestīuom agerem et quō proficīscerer, sed cāsū in
tabernā librāriā quemdam librum dē īnsulīs Hauaiānīs uīdī. "illūcine
eam?" paulisper meditātus sum. "quidnī eam" mihi ipsī mox respondī.
dictum ac factum. paucīs post diēbus Honolūlī fuī, quae est urbs
prīnceps īnsulārum.
īnsulae in mediō Ōceanō Pācificō sitae sunt, haud procul ā circulō
aequinoctiālī. igitur complūrēs sibi īnsulās fingunt frondentēs,
fertilēs et fēcundās esse - quasi quemdam paradīsum. sed dīmidia ferē
pars īnsulārum ē saxīs et dēsertīs cōnstat necnōn etiam igniuomīs montibus.
terra ualdē differt. hīc sunt pluuissima mundī loca, hīc sunt dēserta
et montēs, quōs nūbēs, pluuiae uel niuēs rārē attingunt.
in īnsulā, quae magna īnsula Hauaiāna dīcitur, quasi omnis terra ē
montibus cōnstat, etiam montibus igniuomīs. rē uērā hīc inuenitur
omnium terrārum altissimus mōns ā rādice in fundō maris ad summum
mēnsus. hic mōns Mauna Loa appellātur. summus mōns plūs quam
quattuor mīlia metrōrum suprā aequor maris stat et plūs quam nouem
mīlia suprā fundum maris!
|