domum.

FĀBVLAE·POĒMATAQVE


FĀBVLAE·DĒ·AGRICVLĀ·QVEM·EQVOS·FVGERAT

fuit ōlim agricola quem equos fūgerat. uīcīnus ad eum uēnit ut sē eiius miserērī dīceret. quoi agricola: "bene" inquit "an male, quis scit?" rēcte dīxit; postrīdiē equos reuertit sēcumque indomitōs ūndecim, quibus fugā occurrerat, dūcebat. uīcīnus ad agricolam uēnit ut eī dē fortūnā grātulārētur. respondit: "bene an male, quis scit?" iterum rēcte dīxit; nam postrīdiē fīlius agricolae ūnum ex equīs domāre cōnātus est eōque dēcidit et crūs frēgit. dēnuō uīcīnus ad agricolam uēnit, quī suam misericordiam ostenderet. tertium tantum dīxit agricola: "bene an male, quis scit?" tertiumque rēcte; rēx enim bellum intulit, et postrīdiē mīlitēs aduēnēre quī iuuenīs in exercitum cōnscrīberent, fīliō autem uolnere pepercēre.

Osloae diē Aprīlis 23. 1998.


POĒMA·ĀNELLŌRVM

(ē fābulā magnā auctōre Tolkien)

trēs ānellōrum sub dīuō rēgibus altīs,
effossās septem dominīs habitantibus aulās,
et nouem eīs quōrum fātum est occumbere mortem,
ūnicus autem Ātrō Dominō, quī īn sēde resurget
Mordore terrā illā, quā sunt cālīginis umbrae.
ūnus quī moderētur eīs, et quī appetat omnīs,
et quī ad sēsē addūcat eōs tenebrīsque capistret
Mordore terrā illā, quā sunt cālīginis umbrae.

Osloae diē Maiiī 27. 1998.


DĒ·STVDIĪS

(ē meā ūniuersitātis disputātiōne)

respiciēns mīror quod mē fūgēre tot annī,
at nihilō minus arbitror hōs fēlīciter āctōs,
quom minimē quoiuīs liceat sē dēdere rēbus
lēctīs ante aliās ac sollicitūdine nūllā.

Osloae diē Nou. 8. 1999.