|
Rōma | |||||||||||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
|
Neāpolis atque Herculāneum | |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|
|
Catina et Aetna |
---|
postrīdiē iter ferriuiarium in Siciliam hōrīs circiter decem fēcī. in itinere collocūtus sum cum quādam magistrā linguae Latīnae. quom mihi multō facilius sit Latīnē loquī quam Ītalicē, quotiēns difficile fuerat sermōnem habēre linguā Ītalicā, tantum modo pergēbāmus linguā Latīnā. ante Aetnae rādicem sitam Catinam attigī. urbs tēcta strāgulō cineris erat et āēr eiiusdem plēnus. interdiū sōl fuluos hebesque in caelum fulgēbat et omnia tālī colōre pingēbantur ut crēdās sōlem occidentem fuisse; noctū caelum ruberum fuit. prīmō diē āēr cinere nimis nebulōsus fuit per quem Aetna, quamquam audiēbātur, posset uidērī, sed in tenebrīs noctis mōns lūcēbat. ē tribus locīs mōns saxa liquefacta sīue magma uomēbat et rīuī ignium, id est magma lābēns, ārdēbant in suō cursū dē monte. |
|
in lūce diēī posterī profectus sum in oppidum quod Nicolōsī appellātur. oppidum in mediō inter summum montem et Catinam mīlle metrōrum super mare situm est. inde perrēxī rēctā uiā ad rīuom ignium dē monte lābentem. quom uia ex oppidō clausa esset, pedibus iī. ad frontem rīuī aduēnī; abfuitque ā mediō oppidō quattuor tantum chiliometrīs. ante frontem inter decem et quīndecim metra altam congressī sunt cūriōsī sīcut ego circiter uīgintī. uix mouēbātur et in lūmine sōlis ātra uidēbātur, sed interdum saxa lābēbantur dē summā parte frontis et sub saxīs ātrīs saxa ārdēntia uidērī poterant. mōns continuē tonābat; hīc gemitus et spīritus montis audiēbantur. interdum sonus ita ualidus erat ut crederem aliquid corpus īcisse. |
|
|
|
Flōrentia | ||||||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
|