Osloae scrībebam Septembris 6. annō MDCCCCLXXXXVII.
hodiē systēma mihi cōpiandumst eāque caussā ualdē uehementerque irrītātus sum. sed prōcūrātor ille odiōsus ex īnfernīs sum; ergō quaedam commoda mihi sunt. illō /dev/null taeniolam magnēticam adsignō - quom hau necesse siet istam duodeciēs in hōrā permūtāre, hic modus tantō parcior temporis meī est. praetereā programma cōpiandī nunc celerrimē operātur. num id malōst? minimē. aliquis mē tēlephōnō arcessit. "scīn' tū," inquit, "quōr systēma tam tardē operētur?" "aestumō id pendere ab...", excūsātiōnem hodiernam inueniō, "...uēlōcitāte hōrologī." "attat" (nūllō uerbō intellēctō satis habet) "scīn' tandem, quandō istud refectum erit?" "refectumne? 275 aliī iam computātrō ūtuntur, tū ūnus es tantum ex illīs. tam auārus nē fueris! - exī statim ē systēmate, ut alius inīre possiet." "at opus quoddam meum ante crāstinum perficiendumst tantumque quod exoptōst pāginam exscrībere singulam..." "SINE DVBIŌ. quīn id dīc cēterīs, frāter!" sermōnem conclūdō. ēheu, quandō mē arcessere dēdiscent? dēnuō aliquis mē arcessit. eundem esse sciō. mē ualdē irrītat. acerbā uōce ego: "CVRĀTOR MERCĒDVM" "oh, ignōsce mihi, errāuī." "AIN' TV? quid est nōmen tibi, frāter? scīn' sermōnem tēlephōnicum ETIAM FALSVM esse magnī pretī? SCĪN' TV? facere uix possum quīn ē mercēde tuā tempus tuom, meum impēnsamque hūius sermōnis dētraham! IMMO ID HERCLE FACIAM! quom ēgerō tēcum, pecūniam NŌBĪS DĒBĒBIS! QVID NŌMEN TIBI? MENTĪTVS NĒ SIĒS; TVOM NVMERVM SCĪMVS!" tēlephōnum cadentem et sonum pedum currentium audiō - ēuidenter decānum petat ut alibī fuisse uideātur. eiius nōmen prōuinciamque inueniō. āmanuēnsem decānī uocō. respondet. "heus, ego sum Simon", inquam, "prōcūrātor computātrōrum; quom puer quīdam ad tē adueniet decem secundīs, eī affertō nuntium hunc: 'CVRRERE QVĪS, NEQVĪS LATĒRE'" "mm, feram" inquit. "NVNC AVTEM MEMENTŌ NIHIL ESSE QVŌR ALIQVOI NĀRREM DĒ PROBĀTIŌNE TVAE INTEGRITĀTIS, DĒ ISTĀ PLICĀ TVĀ ĪN SPATIŌ TVŌ..." eam terminālī scrībere audiō... "NŌLĪ - EXEMPLVM HABEŌ. AFFERDVM NVNTIVM VELVT BONA PVELLA. AGE." singultat et sermōnem conclūdō. mīrābile dictū, illa probātiō integritātis coniectūra tantum fuit. tamen exemplum faciō, ut eam uespere lēgam. interim systēma cōpiātumst, plūsculum duās secundās. nōnne ars hodierna mīrābilis? alius mē arcessit. "spatium", inquit, "mihi dēst." rogō: "quīn rūs migrās?" "nōn intellexti, spatium in computātrō, stulte." stulten'? uae... "ualdē", suāuissimē inquam, "paenitet mē nōn comprehendisse. quid est, quod dīxti?" timōrem eiius sentiō, nunc autem sērōst; sine spē ille est, idque scit. "tē rogauī ut maiius spatium in computātrō mihi dēs. amābō tē." "scīlicet. manē paulisper." eum leuātiōne anhēlāre audiō. "ecce, satis spatī uacuī nunc habēs." "quantum?" istuc autem mē VALDĒ HERCLE IRRĪTAT! nōn modo spatium dem uolunt, sed etiam probāre uolunt, ut, sī satis nōn habeant, mē corrigant. dēbent grātī ergā mē esse prō spatiō quod dō; tantumst. ego suāuissimē: "uideāmus, quattuor megaoctētōs." "papae! summa igitur octōst! grātiās!" "minimē" interpellō, etiam suāuissimē: "quattuor, ut dīxī." "quid iam? nōn teneō. quattuor iam ūtor, quōmodo fierī potest ut summa siet quattuor? dīc!" taceō. mox id tenēbit. "eeeeeeeeeeeeeeeeiiiiiiiiiiiiiiiiiiii!" maleuolentiā hercle pereō. |
. |
dum ante mēnsam sedeō et lūdum computātrālem "x-tank" lūdō quīdam homullus imprōuidus mē tēlephōnō arcessit. respondeō. "quid est?" inquam. "quis es?" inquit. "ego sum", inquam, "quantum sciō"; scholae artium tēlephōnicārum bene adfuī. "quis tandem?" "iste tuos", inquam, "lūdus quāli'st?" et omnibus uīribus agō nē lūdum peragam. sērō! mortuos sum. ualdē īrāscor! "cedō, quid uis faciam?" rogō suāuiter (ūnum ex indiciīs prīncipālibus perīculī). "mm, scīre uolō an quoddam programma habeāmus..." "quod est programma?" "dīcitur bē ... ā ... es ... ī ... cē." clicceti clicceti d-e-l b-a-s-i-c.e-x-e "hem, nōn habēmus. sed olim habuimus..." "oh. heu. rēs altera quam scīre uolō est utrum fierī possiet ut exemplum plicārum meārum in taeniā pōnam, ut id domī habeam sī pessumum accidat." "pessumumne?" "pessumumne. forsan dēlebuntur uel aliquid simile fiet..." "DĒLEBVNTVR? nōlī sollicitārī; exemplum iam habēmus sēcūritātis caussā!" (tālis pol stercus sum.) "quid est tibi nōmen computātrāle?" nōmen sibi aperit. (quantus stultus) clicceti clicc "at nūllam", inquam falsā admīrātiōne, "plicam īn spatiō tuō habēs!" "certē plicās habeō, uērō tū alibī aspicis!" ergō prīmō meum lūdum computātrālem rūpit, deinde mē mendacem appellāuit... clicceti clicc "hau, errāuī" inquam. dīxitne mussāns "solitum"?!? uae eī... "VOLVĪ DĪCERE: istud nōmen dēst!" "quid? *uāgītus* at nōn potest, hodiē māne enim computātrō ūsus sum!" "attat! haec est caussa: fuit hodiē māne īn systēmate nostrō uīrus quiddam computātrāle, quod omnīs quī inerant dēlēuit." "haec nūllō modō uēritās est, nam amāns mea inerat eiiusque spatiō etiamnum ūtor!" "quid nōmen eī?" id aperit. sunt quī NVMQVAM discant... "attatae, spatium eiius laesumst postquam uīrus aperuimus" clicceti clicc "...illa modo cuncta plicārum perdidit." "at..." "nōlī autem sollicitārī; omnia habēmus in taeniā." "hem, fortūnae grātiam!!" "... taeniā chartāriā. tē uidēbō in conclāuī māchinālī!! HAHAHAHAE!" tālis taeter sum! |
tam dīligenter labōrō ut tempus mihi uix siet ad taeniolam cīnēmatographicam spectandam in urbe priusquam hominibus dīcere queō exscrīpta eōrum perfectūra esse. agmen exscrīptōrum MVLTŌ maiius est quam ut omnia exscrīpta (atque ordināta) īrī possint ante tempus prōmissum; itaque minora dēleō ut duō tantum supersient quae breuissimō tempore ordināre possiem. taeniolā spectātā (quae erat ūna ex istīs Bertoluccī neglentibus quae duās hōrās permanent priusquam persōna prīnceps mīrābilī aspectū mortuast) reueniō exscrīptaque dēmoueō. sunt 50 ferē hominēs ante ostium et duō exscrīpta habeō. ut soleō. tamen crēdidī mē plūra dēlēsse. exscrīpta autem expōnō et tardissumē ineō et tabulam quōius āuersum magnīs litterīs "DĒLENDAE" est decorātum pertractō. omnēs tacent. ut adsolet. . . . dum īn conclāuis Sellā Bracchiātā Rēgālī tēleuīsiōnem spectō, tēlephōnus sonat. eum bis hodiē sonuisse aestumō; īrāscor! "quid mē uis tū?" inquam et imāginem tēleuīsōrī gelō. "meum curriculum uītae cāsū dēlēuī, ut mihi uidētur!" uōx ad alterum fīnem līneae dīcit. "itane? quid est nōmen tibi computātrāle?" id aperit. hercle eiius mē taedet. "nōn dēlēsti, ego id dēlēuī." "tūn'?" "id dēleuī. quia plēnum nūgārum erat! tālīs notās numquam accēpistī!" "quid?" "et ista fābula dē peregrīnātiōne caussā studiōrum... tua soror peregrīnātiōnem perfēcit; et tū et ego id scīmus!" "qu-qu-quid?" "et tuōs commentāriōs acadēmicōs... eōs inuestīgāuī; mentītus es. praetereā es oblītus adiungere commentārium esscelerum tuōrum." "qu-quōmodo sc..." balbūtit. "num ILLE es? PRŌCVRĀTOR ODIŌSVS EX ĪNFERNĪS!" "em in carne, in tuō spatiō ac tēlephōnō loquentem... utinam mē nē uocāssēs nec nōmen aperuissēs..." clicceti clicc "neque istanc epistulam ad administrātōrem systēmatis mīsissēs ut eī expōnerēs quōmodo eum tālibus expressīs uerbīs pēnsēs..." "nūllam..." clicceti clicc... "Nūllamne epistulam mīsistī? rēs difficilis scītū annōn? tamen nōlī sollicitārī; mox omne actum erit..." cliccedi clicc "nōmen remūtō et..." "a-a-a..." balbūtit quasi suīs dēliciīs prīmum occurrat. "ualē!" suāuiter inquam "tuae rēs tibi colligendae sunt. nouam uītam incipere dēbēs..." sermōnem conclūdō. duās post secundās tēlephōnus ruber sonat. respondeō; administrātor est. nōmen illī quōcum nūper collocūtus sum murmurantī uōce memorat, et uerba "quid tibi faciendum siet scīs..." ēdit. posteā in Computātrō Auctōritātis Vīrium Ēlectronicārum Mūnicipālis dum syngrapham illius plēbēī misellī multiplicō, facere nōn possum quīn cōgitem dē quō lāpsū iūdicī - dē quālī actiōne stultitiae atrōcis - quae efficere potest ut mē uocent. īn illius FBI tabulās fugitīuōrum armatōrum perīculōsissumōrumque - "INTERFICIENDĪ PRĪMŌ ASPECTV" - phōtographēma eiius addēns intellegō mē numquam scītūrum; sed uīta pergit. post duās hōrās currum armātum statuentem ante illius plēbēī mesillī diaetam uideō et intellegō uītam nōn omnibus perrectūram esse. crās autem nouos diēs erit. |
. |
hodiē est Iouis diēs, et bonō animō sum. diēs mercēdis est. paene addūcor ut crēdam mē aliquot sermōnēs habēre uelle. tēlephōnum in suō locō pōnō. sonat. "hōrās ad tē aduenīre cōnābar!" uōx ad alterum fīnem līneae clāmat. "minimē hōrās" inquam et casētam magnētoscopiam "Blade Runner" in capsā pōnō et āuersum eiius legō, "immo 114 minūtās. cum praefectō tēlephōnō collocūtus sum, ut uōbīs māchinās meliōrēs peterem". escam dēuorat. "hem. ignōsce petulantiae." "caussam accipiō, homo ignōscāns sum." in animō notam scrībō ut signum eiius in aliquid foedum crās mūtem. "mm," inquit, "uelim scīre quōmodo nōmen quōiusdam plicae mūtāre possiem." periī... manēdum, hīc est diēs mercēdis, annōn? bonō ergō animō sum. "scrībenda tibi sunt 'rm' et nōmen plicae." "grātiās!" "auxiliō edepol uolō." (nunc animō sum OPTVMŌ. arbitror mē illum scrīptum, quod efficiat ut plicae in discō dūrō interdum nōn seruārier possient, scrīptūrum esse, ut cōnsiderāuī.) iterum sonat tēlephōnus. "heus...?" "saluē" inquam. "tūne prōcūrātor es?" "sum" inquam, suāuis sīcut flōs. "adfer, quaesō, mihi exscrīptum meum. mihi uehementer opu'st; abhinc 5 minūtās id exscrīpsī!" "quid nōmen computātrāle tibi?" rogō. nōmen aperit, idque notō in futūrum. "magnō cum gaudiō" dīcō et cumulum exscrīptōrum petō. cumulus est MAXVMVS, et, ut dīxit, exscrīptum eiius īn summō agmine iacet. id ex agmine colligō et ātrāmentō id contāminō currūque imprimō et tandem ad ostium id bis adflīgō. plānē pulcherrumum. "eccum", inquam. "ignōsce morae, nōnnūllae difficultātēs nōbīs sunt." ad exscrīptum parumper aspicit. "licetne mē iterum id exscrībere?" sollicitē rogat. "licet", inquam, "at bonī exscrīptī prōmissum facere nequeō." "num illō impressōre, quī uerba lūce amplificātā imprimit, ūtī licet?" "licet," magnā cum misericordiā inquam, "magnō autem tibi stābit." "nil interest; MAGNĪ EST MŌMENTĪ!" impressōrem illum petō et casētam ātrāmentī ad cāsūs mīrificōs seruātam, illam quae partem pāginae līneīs rēctīs īnfuscat et in alterā hebetēs litterās scrībit, in impressōrem īnsertō. diū labōrāuī ut casēta sīc fieret. facit exscrīptum quod illī statim adferō, nam ualdē cupiō uidēre quō aminō hoc ferat! "qu-qu-quid accidit?" ille ineptus ad mē uāgit. fortūnātus sum quī eiius nōmen notārim - mea maleuolentia uērō in aliquid magnum ēuādit! "nihil accidit. quamquam sordidumst, tamen illa casēta 47 mīlia pāginās scrīpsit et septiēs deciēs implētast. hocc est exscrīptum melius quam ea quae scrībere solet." pecūniam exsoluit et quirītāre coeptat. "heus. est nūlla caussa quōr fleās; fac bonō animō siēs! habēn' discum, in quō opus tuom posuistī?" mihi scrīnium discōrum dat et ineō ut eās magnētibus ērādam. reueniō. "hem, oblītus sum, māchina nostra male ualet; istī tibi portandī sunt in aliam māchinam quae ultrā campum sitast. bene scrībet; herī in illam casēta ātrāmentī noua est īnsertāta." "SOPHŌS!" "obiter uix oblītus sum tē monēre ut discōs suprā caput tuom portēs; hodiē uīrēs magnēticae tellūris uehementissumae sunt." "quid!?" "nē intercēssere; agedum." ēleuātis pol manibus abit. nōnnumquam hercle odiōsus sum. |
Saxo Medisiluānus haec Latīne reddidit. | [fontem] [summam] |