Dakanbo
|
|
1999-07-20 16:44JST 24mm f/2,8 ; 1/125" 100ISO
maiior
|
|
|
cōnstituī ut iter sōlus facerem per montēs in regiōne quae Toiama
uocātur, quia hōs montēs audīuī perpulcherrimōs esse. iter trium
diērum fuit trāminibus, autocīnētīs, pedibus, fūnicarrīs et nesciōquō.
nōn dubitō quīn hōs montēs pulchrī sint, sed ego quidem paene nihil
uīdī nisi nebulam. bene recordor mē praeter dorsum altī montis
ambulāre; nebula ita crassa fuit ut nihil quod circiter 25 metrīs
aberat uidēre potuī; etiam īnsuper imber ob uentōs faciem pupugit.
intellēxī mē in mediō ipsō locō esse ubī tempestātēs nāscantur.
summum montem Ōiamam attigī ubī quoddam templum situm est. ex quō
sōliārius monachus exiit, cornū signum dedit, et rediit intrō. dum
haec facit, nōn adspectum quidem ad mē conuertit, quasi ego nōn
adfuerim.
mihi imbrī madefactō suāue fuit dē montibus frīgidīs dēscendere in
uallīs calidās. quanta fēlīcitās.
|