[domum]
[India]

ITER·MALABĀRĒNSE

OCT·ANNĪ·MDCCCCLXXXXVIII

[Tāprobanī] proximum esse Indiae prōmunturium quod uocētur Coliacum, quadriduī nāuigātiōne mediō in cursū Sōlis īnsulā occurrente; mare ibi colōre peruiridī, praetereā fruticōsum arboribus, iubās eārum gubernāculīs dētergentibus.
[Plīnius, historia nātūrālis, VI. XXIV. 86-87]

Veneris diē Octōbris nōnō

fuit dies Veneris nōnus Octōbris annō 1998 et paene trēs hebdomadēs in Indiā ēgeram praeter paucōs diēs quom montēs Nīlgiricōs explōrāssem in regiōne Tamilēnsium, quae Tamil Nādu uocātur. nunc ūnā hebdomade ante quam ex Indiā abiī, paullum temporis mihi fuit fugiendī ab urbe dēlectātiōnis causā. mihi simpliciter est prōpositum: ut ā Bangalōriā āëroplanō ueherer Triuandrum (Thiru-Anantha-puram), quod haud procul ab extrēmā Indiā austrālī situm est, ex quō per terram quōlibet modō Bangalōriam quīntō diē redīrem. iter āërium magnī pretī fuit; 3400 rūpiīs stabat. tempus autem mihi dēerat. duās subūculās, māchinam phōtographicam, uiātōrī librum, mantēle, pēniculum dentārium, paenulam atque amphorās duās aquae plēnās collēgī et in āëroportum iī.

duābus hōrīs post dēscendit āëroplanum dē suā nāuigandī altitūdine dēmersumque est in nūbīs mōnsōniās. hārum nūbium altitūdō īnfīnīta uidēbātur; extrā fenestram magis magisque calēbātur, magis magisque ūmēbātur. in mentem uēnit Galileo specillum quod annō 1995 in Iouis atmosphaeram dēmersum est. quō profundius dēsēdit eō ingentior calor et atmosphaerae pressūra. sub certā altitūdine ita ingēns est pressūra ut atmosphaera melius dēscrībitur liquida quam gasiōsa. tandem āëroplanum nūbīs perrūperat, et subitō meus dēscēnsus in Iouis atmosphaeram āctus est. tum per imbrium nebulam silua plēna flūminum uel canālium aperta est trecentis īnfrā metris. super tellūre sānē eram.

nihilō minus nūllō modō certa res fuit utrum atmosphaera liquida an gasiōsa esset. pluit. ualde pluit. et calēbātur. etiam iste imber immānis calēbat. Triuandrī diēī temperatūram maximam 36°C tōtum per annum esse dīcitur. etiam in hippalō, nam pluit per sex mēnsēs in annō. minimē uērō pluit tōtō diē, sed certē pluit omnī diē. igitur nōn tōtum iter huiius simile fierī certum mihi fuit.

iam merīdiēs praeterierat et ante quīntum diem mihi Bangalōriam rediendum fuit; nihil temporis mihi perdendum fuit. spatium ante āëroportum uadō trānsiī ut quempiam inuenīrem quī mē uehere posset ad statiōnem autoraedārum quae septem chīliometra abest. statim innumerābilēs gubernātorēs autotrirotālēs mē circumuēnērunt. "150 rūpiīs" clāmābant. quībus ego: "soluam 50 rūpiās nihilque magis". nēmō prōdiit, et ego abiī. nēmō lucrō imminēre uidēbātur, nisi ūnus homō quī me sequebātur dīcēns "100 rūpiīs". "nūllō modō", iterāuī, "50 tantum". dēmissus arrīsit, at mē dūxit in suam autotrirotam et in animō habēbat mē uehēns dē pretiō altercārī pergere. 100 metra per uiārum uadum uectus sum iterumque cōnātus est "100". etiam post aliquod tempus iterābam "50", sed quotiēns ā trirotā abitūrus eram, ille iter pergēbat. post 20 minūtās multāsque altercātiōnēs ad statiōnem aduēnimus. "60 rūpiīs" lēnī uōce precātus est. 50 soluī et uix crēdere uidēbātur quod tam diū frūstrā altercātus erat. "bonō animō es!" eī dīxī, tum exiī. satis fuit. alterīus linguam loquī nequimus. rē uēra altercātiōne suō modō frūctus eram.

in librō quem attuleram scrīptum est statiōnem absolūtum chaos esse et quom uetus ac percussa autoraeda in nebulā puluis magnā ululātiōne cōnsistiterit, fortissimī iūs ualēre. ita est, praeterquam quod nōn in nebulā puluis, sed sonitū undae cōnsistitērunt. priusquam fenestram ubī tesserae uēnduntur inuēnī, ā squālidīs puerīs circumdatus eram quī mē pecūniam poscēbant. doleō quod uix aliud facere possum nisi eōs neglegere tamquam sī pūlicēs sunt. fenestram cōnspexī pōne multitūdinem hominum. Indī ordinēs nōn faciunt, sed modo sē per multitūdinem ipsī premunt. ut dictum, sī fueris Rōmae, Rōmānō uīuītō mōre; sī fueris alibī, uīuītō sīcut ibī, sīc fēcī. et facilē tesserā Quilonicā potītus sum quī Indīs corpore superior sum. 25 rūpiās soluī. quempiam rogāuī ut mihi autoraedam mōnstrāret, nam locī litterās legere nōn possum, et post duās hōrās Quilonum (Kollam) aduēnī.

urbs emporium est. suae madefactae uiae fuērunt mercum mercātōrumque plēnae et ubīque sonuērunt clāmōrēs quasi cataractae syllabārum rapidārum. in hāc urbe noctem mānsī. in Dēuersōriō Karthikā dormīuī ubī conclāue mundum prō 80 rūpiīs mihi datum est, sed quom dēuersōrium relīquerim, intellēgī dēpositum, decem rūpiae, surreptum esse et nihil mihi redditum est (dīxērunt mihi iam redditum esse).

statiō autoradārum Triuandrēnsis
[Triuandrum] 1998-10-09 13:03IST
50mm ; f/2,8 ; 1/250"
200ISO
74,73Kb
1868·1206
statiō autoradārum Quilonēnsis
[Quiolon] 1998-10-09 15:14IST
50mm ; f/8 ; 1/125"
200ISO
82,37Kb
1823·1206
Quilonum
[Quilonum] 1998-10-09 15:40IST
50mm ; f/4 ; 1/125"
200ISO
90,64Kb
1845·1211
conclāue
[conclāue] 1998-10-09 17:07IST
50mm ; f/8 ; 1"
200ISO
45,78Kb
1868·1206
uesperāscit
[Quilonum] 1998-10-09 18:24IST
50mm ; f/1,4 ; 1/15"
200ISO
48,89Kb
1886·1215
Saturnī diē Octōbris decimō
imber
[imber] 1998-10-10 11:02IST
50mm ; f/8 ; 1/60"
200ISO
46,83Kb
1868·1211
cymba
[cymba] 1998-10-10 11:27IST
200mm ; f/4 ; 1/250"
200ISO
63,08Kb
1845·1206

secundō itineris diē per rūris canālīs cymbā profectus sum Alleppeiium (Ālappuzha). nāuigātiō sex hōrārum est. bene requiētus sum, sed haud multa uīdī nisi aliquot piscātōrēs et imbrīs. interdum ualdē pluit. aqua sine undīs erat - guttīs feruēbat. āer calidus et crassus erat.

nōnnūllīs post hōrīs quiētis intellēxī mē parum bibisse, et breuī tempore trēs lītrās aquae bibī. tum Alleppeiium aduēnī.

iam uesperāscēbat et cōnstituī ut statim in urbem Ernāculam autoraedā proficiscerem, iter duārum hōrārum. ante minūtam in autoraedā plēnā hominum fuī. oblītus eram aquae quae biberam, et simul atque profectī sumus, sēnsī quoddam dēsīderium uentris exonerandī. eheu mē stultum! quom 30 minūtās passus essem, dolōre satis uexātus sum. post 60am minūtam timuī nē dēsīderium mox capitāle futūrum esset. tandem post 75am conductōrem petiī ut autoraeda parumper īnsisterētur. "nōlī sollicitārī", inquit, "locum aptum ubī exonerāre potes tibi inueniēmus". repetīī hoc īnstāns esse. grauitātem intellēxit. "absolūtēne", respondit, "necesse est ut meiiās?" annuī, et iit ille ad autoraedārium quī statim īnsistit. exiī in noctem. quam exonerātiōnem! 10 secundae. centum Indī mē expectābant. 20 secundae. tum exīstimāuī mē tenēre posse usque ad Ernāculam et ērubescāns in autoraedam rediī. quom in urbe Ernāculam aduēnissem (reliquamque partem exonerāssem), in Dēuersōriō Lūcīyā apud statiōnem conclāue mihi in crastinum īnstituī. conclāue foedissimum fuit. foetōre lauātiōnis nauseāuī, quae fuit quoddam cauom sine aquā in solō prope lectum. faciē mantēlī inuolūtā cubitum iī. culicibus paenulam mihi indueram. mīrābile dictū somnum iniī, sed multō māne nauseā et malō stomachō experrēctus sum. somnum iterum capere nequīuit.

canālis
[canālis] 1998-10-10 11:38IST
50mm ; f/8 ; 1/60"
200ISO
64,06Kb
1881·1215
cibus
[cibus] 1998-10-10 13:26IST
50mm ; f/4 ; 1/60"
200ISO
71,19Kb
1881·1220
locus prandī
[locus prandī] 1998-10-10 13:45IST
50mm ; f/4 ; 1/125"
200ISO
119,17Kb
1823·1206
cymba
[cymba] 1998-10-10 14:09IST
50mm ; f/11 ; 1/125"
200ISO
52,15Kb
1872·1206
rūs
[rūs] 1998-10-10 14:14IST
200mm ; f/5,6 ; 1/125"
200ISO
98,51Kb
1872·1211
canālis
[canālis] 1998-10-10 15:06IST
50mm ; f/5,6 ; 1/125"
200ISO
94,54Kb
1872·1215
Sōlis diē Octōbris undecimō
uiae inundātae
[uiae madefactae] 1998-10-11 09:34IST
50mm ; f/5,6 ; 1/125"
200ISO
73,29Kb
1850·1220
trāmen
[trāmen] 1998-10-10 12:09IST
50mm ; f/5,6 ; 1/125"
200ISO
75,54Kb
1872·1211

dum per imbrem et urbis uiās inundātās errō, cōnstituī ut trāmine ad alteram urbem iter facerem. diēs sōlis fuit et Ernāculam ipsum dormīre uidēbatur. haec est sōla pars Indiae ubī Christiānī magna pars populī sunt. in animō habuī Mangalōriam proficīscere, at nunc mē ita taeduit imber ut Bangalōriam redīre uellem. in statiōne ferriuiāriā tesseram ēmī quamquam nūlla sēdēs uacābat. 163 rūpiās soluī et iter trēdecim hōrārum est secundum tabulam.

trāmen autem retardātum est. in statiōne expectāuī. diūtissimē. cum aliquot hominibus collocutus sum ut hoc tempus trānsigerem. mendīcī dēfōrmēs interdum mē appropinquārant quibus singulīs ūnam aut duās rūpiās dedī. post septem hōrās omnēs meōs nummōs dederam, et tum tandem aduēnit trāmen. conductōrem rogāuī utrum esset sēdēs uacua, sed frūstrā. quīdam hominēs autem mē ad suās sēdīs inuītārunt. ūnus ex hīs annōs 1979 usque ad 1982 Osloae habitārat, immo ūnum tantum chīliometrum ā meā domō!

septem hōrās collocutī sumus usque ad mediam noctem. tum omnēs cubitum iērunt et ā sēde recessī. conductōrem iterum rogāuī, sed modo mihi respondit "exī statim ē currū". subitō in aliquoiius statiōnis minūtissimae crepīdine tenebrōsissimā stetī in siluā.

Lūnae diē Octōbris duodecimō

mihi inueniendus fuit currus sine sēdibus reseruātīs, sed omnēs nimis plēnī fuērunt. trāmenque iam mōuit. ad gradum ūnīus currōrum saluī mēque in multitūdinem pressī. nōnnūllī in crepīdine superfuērunt, sed ego quidem eram cum trāmine! mox intrā ipsum currum fuī. erant undique hominēs, pēdēs, bracchia. in Eurōpā si animālia hōc modō trānsportantur, scelus est. hī autem hominēs bonī ac benīgnī sunt. pedem suom uel bracchium libenter mouent in positiōnem incommodam ut aliī spatium dent. post tertiam quartamue hōram tandem fuērunt mihi spatium minūtum sub quādam sēde et facultās sedendī, sed nūllō modō dormīrī potuit. post nōnam hōram Bangalōriam lassus et sordidus aduēnī. gaudebam quod ad locum nōtum aduēneram. domum statim iī, et ibī totum diem in lectō molliter et grauiter dormīuī. mihi crēde!

domī
[domī] 1999-09-30 18:05MET
35mm ; f/3,5 ; 1/125"
200ISO ; UV
71,56Kb
1863·1202
dabam 20. Mār. 2000.


Steinar Midtskogen