[domum]

ITINERA·SPITSBERGĒNSIA

in īnsulās Spitsbergēnsēs

[English]

in mediō cursū inter Noruēgiae circulum arcticum polumque arcticum sitae sunt quaedam magnā amoenitāte īnsulae quās omnī annō ex 1996 uīsī. hīc prōferō hōrum itinerum nārrātiōnēs (cum imāginibus phōtographicīs) suō annō dispositās:

Svalbard

īnsula
Spitsbergēnsis
atque
īnsulae obiectae

annō 2000: expedītiō in īnsulās Spitsbergēnsēs

nārrātiō quae sex partēs habet dē quādam nāuigātiōne in nāuī Sūlā Tromsoēnsī per Bernardī Mare in terrās septentriōnālēs Spitsbergēnsēs. lege hīc dē marī, terrīs atque huiius itineris mīrīs casibus.
ad nārrātiōnem.
dabam 13. Nou. 2000

Cornufretum
annō 1999: exspectātiō sōlis redientis

Mārtiī diē octāuō radiōs sōlis, prīmōs annī, Longenniam attingentēs uīdī. eō diē puerulī urbis congrediuntur quōdam in urbe locō, ubī sōl oriēns post quīnque mēnsēs nūllō ortū merīdiē uidērī potest et hīc incipiunt diēs festī sōlis.
ad nārrātiōnem.
dabam 20. Mār. 1999

sōl rediēns
annō 1998: dīlūculum arcticum

diē Februāriī ūndecimō in urbem prīncipālem īnsulae Spitsbergēnsis prōuectus sum. adhūc in cursū hiemis tenebrae polārēs urbem tenuerant; ēleuātus est autem sōl in diēs propius propiusque horīzontem, et ultimō huiius mānsiōnis diē prīmī radiī sōlis summōs montēs breuiter attigunt.
ad nārrātiōnem.
dabam 26. Feb. 1998

dīlūculum
annō 1997: nāuigātiō in Īnsulam Vrsōrum

aestāte huiius annī interfuī in nāuigātiōne in īnsulam Spitsbergēnsēs. post nōnnūllōs uērō labōrēs ad Īnsulam Vrsōrum apud fīnem occidentālem Bernardī Mare sitam aduēnimus, ubī ob difficultātēs quae nōbīs fuerant dēcrēuimus ut in hāc īnsulā parumper manērēmus et deinde in Noruēgiam redīrēmus.
ad nārrātiōnem.
dabam 7. Aug. 1997

Īnsula Vrsōrum
annō 1996: nox polāris

mēnse Decembrī prīmum iter Spitsbergēnse fēcī. terra uērē mīrābilis ac tenebrōsa mihi ostenta est, nam sub brūmā sōl ultrā duodecimum gradum īnfrā horīzontem nōn ēleuātur, et frīgus procellāsque arcticās passus sum.
ad nārrātiōnem.
dabam 21. Apr. 1997

nox polāris

Steinar Midtskogen