domum.

DĒ·ORTHOGRAPHIĀ


I ortographiam linguae Latīnae, id est scrībentī rēgulās custōdiendās, quam ego aliquamdiū custōdiō, hīc explicam. exemplum Rōmānōrum saeculī prīmī ante Christum nātum sequor, nisi quibusdam in locīs, quōs singillātim tangam, ubī ūsus antīquōrum mihi uidētur esse ineptus aut dubius.

II sunt linguae Latīnae XXI litterae propriae, quae bīnae, altera minuscula altera māiuscula, sīc scrībuntur: a A, b B, c C, d D, e E, f F, g G, h H, i I, k K, l L, m M, n N, o O, p P, q Q, r R, s S, t T, u V, x X. ad hās adduntur etiam Graecae y Y, z Z, atque ē recentiōribus linguīs w, W et aliae. restant quidem hārum duae J et U. recentissimīs temporibus altera locum cōnsonantis I habet, altera locum uōcālis V. sānē prō hīs sonīs dēsīderantur quaedam litterae, nec inūtiliter, ut scrīptum est apud Quīntiliānum, Claudius Aeolicum digammon ad hōs ūsūs adiēcerat, nam dīcī nōn potest utrum uoluit ā uolendō an ā uoluendō ferātur, nec commodē ūnam litteram prō duōbus sonīs in iniciō scrībimus. nihilōminus, quom tālēs litterae rārō ūsum habuissent apud antīquōs praesertimque quom sit, quantum sciō, ūnum tantum tōtīus linguae uerbum uērē dubium, nempe illud uoluit, nec ego hunc ūsum ascīuī. nunc ad duālem fōrmam litterārum. sī plūs ualet quoddam uerbum uel quaedam littera, sīue animī attentiōnem postulat, ūsus māiusculae litterae facit ut inter cēterās praestet. propria nōmina per prīmam litteram māiusculam scrībuntur, et titulī haud rārō omnibus māiusculīs. haec obseruāns, sit praeter solitum, prīmam sententiae litteram per minusculam scrībō, nisi ea quōdam modō, ut exposuī, praestat. nam positiōne littera uel uerbum nōn īn sē plūs ualet; ubicumque īn sententiā situm sit, uerbum profectō idem est. pūnctum sententiae priōris initium sequentis indicat, itaque hīc ūsus māiusculae mihi uērē inūtilis esse uidētur.

III nunc circā longitūdinem sonōrum parumper uersābor. quamquam incommodum uideātur, omnibus uōcālibus longīs apicem appōnō, ut lēctor uerba integrē prōnūntiet. interdum etiam necessārium est, exemplī grātiā, ut quīdam nōminātīuus ā suō ablātīuō distinguātur. secundum cōnsuētūdinem perrēctās cōnsonantēs geminīs litterīs scrībō; hanc autem praetereō in duōbus trēsue dubī locīs, quōs īn sequentibus explicam: ueterēs scrīptōrēs aliquātenus huiius, aiiō geminā I scrībebant. recentiōrēs autem rārius sīc scrīpsērunt, quōs in hāc rē sequor. at enim syllaba longa est et hoc apice ponendō indicō, sīc hūius, quamquam uōcālis sānē breuis est. iterum prō I cōnsonante quaedam litterae dēsīderium sentīmus; quis enim commodē triplicī scrībat aiiit? scrībō igitur āit, ut solitumst. scrīptōrēs prīmī ante Christum nātum saeculī etiam tum S interuōcālem geminābant, ut caussa, cāssus. certē alium ortum habet haec S ac ueteris interuōcālicae quae in R mūtārat, at meā quidem sententiā nimis dīligenter scrībitur per geminam et contrā prōnūntiātiōnem est. tandem hic et hoc ante et uōcālem et cōnsonantem per ūnum C scrībō secundum solitum, etiamsī duo ēnūntiantur (id est, ante uōcālem). nihilōminus hiccine et hoccine per duōs mālō (sed cāsum ablātīuom hōcine per ūnum).

. . .

IIII quod ad accentum attinet, quod longitūdō syllabārum ipsa acūtam indicat, hanc īn scrībendō nōn indicō, nisi uerbum paenultimā et acūtā et breuī legitur, ut Mercúrī. hōc modō distinguī potest inter itaque, quod sīc igitur ferē significat, et itáque, quod idem atque et ita ualet.

V sunt multa uerba quae aliquandō per V geminam, aliquandō per VO scrībuntur, ut sequontur sīue sequuntur, uolt sīue uult, uacuom sīue uacuum et cetera. Rōmānī ipsī saeculō prīmō ante Christum nātum plērumque per VO (aut per V singulam) scrīpsisse uidentur, saeculō prīmō post Christum nātum plērumque per VV scrīpsisse. imprīmis ineptum uidētur scrībere seruos modō antīquiōrum, quia nimis simile est accūsātīuō plūrālī seruōs. praetereā prōnūntiātiō VV postulat. iterum quamdam litteram prō V cōnsonante dēsīderāmus, quia crēdās VV sīc legendum esse ut aut V cōnsonāns cum V uōcālī aut V uōcālis gemina aut V longa. comprōmissum fēcī hoc: VV scrībō prō uōcālī geminā, VO scrībō prō V cōnsonante cum uōcālī, nisi prō nōminātīuō illīus -uus. ita: sequontur, sed ruuntur; seruom, sed seruus; et uacuum, cāsuum.

VI tandem, estne scrībendum equus an ecus? quom an cum? quotīdiē an cotīdiē? quōius an cūius? alterum ante Christum nātum scrībēbant, alterum posteā mālēbant. commodum est quod distinērī potest coniūnctiō quom ā praepositiōne cum; minus uērō commodē quōius prō cūius scrībimus, quia oculīs nōn placet. rēgula ā quā discēdī nōn potest mihi nōn est.

VII rēgulās quās ego custōdiō summātim dēscrīpsī. ante quam fīnem faciam dīcere uolō mē hās nōn creāsse ut quamdam orthographiam integram ā falsīs distingerem, sed ut ūnī tantum dēfīnītae cōnstārem orthographiae. num ūna orthographia dīcī potest uērior esse quam aliae? paruī enim interest quae orthographia optētur sī modo eī semper cōnstātur. ergo nōn dēbet sententia cotīdiē habēre sī proxima quotīdiē habet.


dabam Osloae 17. Februāriī 1999.