domum.

Dª.ORTHOGRAPHIÀ


I ortographiam linguae Latïnae, id est scrïbentï rºgulàs custòdiendàs, quam ego aliquamdiþ custòdiò, hïc explicàbò. exemplum Ròmànòrum circà initium nostrae dºscrïptiònis temporis sequor, nisi quibusdam in locïs, quòs singillàtim tangam, ubï þsus antïquòrum mihi uidºtur esse ineptus aut dubius.

II sunt linguae Latïnae þnus et uïgintï litterae propriae, quae bïnae, altera minuscula altera maiiuscula, sïc scrïbuntur: a A, b B, c C, d D, e E, f F, g G, h H, i I, k K, l L, m M, n N, o O, p P, q Q, r R, s S, t T, u V, x X. ad hàs adduntur etiam Graecae y Y, z Z, atque º recentiòribus linguïs w, W et aliae. restant quidem hàrum duae: J et U. recentissimïs temporibus altera locum cònsonantis I habet, altera locum uòcàlis V. sànº prò hïs sonïs dºsïderantur quaedam litterae; neque inþtiliter, ut scrïptum est apud Quïntiliànum, Claudius Aeolicum digammon ad hòs þsþs adiºcerat, nam dïcï nòn potest utrum uoluit à uolendò an à uoluendò feràtur. tamen, quom tàlºs litterae ràrò þsum habuissent apud antïquòs praesertimque quom sit, quantum sciò, þnum tantum tòtïus linguae uerbum uºrº dubium, nempe illud uoluit uel soluit, neque ego hunc þsum ascïuï. sï uºrº dubium est, signum paruom sub cònsonante adfïgò: uolùit. hoc autem mº addþcit ad I et V geminam.

III sunt multa uerba quae aliquandò per V geminam, aliquandò per VO scrïbuntur, ut sequontur sïue sequuntur, uolt sïue uult, uacuom sïue uacuum. et uerba quae aliquandò per I geminam, aliquandò per I singulam scrïbuntur, ut iniiciò sïue iniciò, huiius sïue huius (sed nòn dº genetïuïs fïliï et fïlï loquor, quia illud -iï bisyllabum est et -ï monosyllabum). Ròmànï ipsï plºrumque per VO (aut per V singulam) scrïpsisse uidentur usque ad medium saeculum prïmum post Christum nàtum, ex quò uidentur plºrumque per VV scrïpsisse. similï modò inueniuntur ïnscrïptiònºs cum huiius nec nòn quoiius, quae ueteriòrºs sunt illïs quae huius et cuius habent. Ròmànòs antïquòs sequor et VO scrïbo: sequontur, ruontur, seruom, seruos (et accþsàtïuom plþràlem hòc modò: seruòs), uacuom, càsuom; et huiius, quoiius.

IIII nunc ad duàlem fòrmam litteràrum. sï plþs ualet quoddam uerbum uel quaedam littera, sïue animï attentiònem postulat, þsus maiiusculae litterae facit ut inter cºteràs praestet. propria nòmina per prïmam litteram maiiusculam scrïbuntur, et titulï haud ràrò omnibus maiiusculïs. haec obseruàns, sit praeter solitum, prïmam sententiae litteram per minusculam scrïbò, nisi ea quòdam modò, ut exposuï, praestat. nam positiòne littera uel uerbum nòn ïn sº plþs ualet; ubicumque ïn sententià situm sit, uerbum profectò idem est. pþnctum sententiae priòris initium sequentis indicat, itaque hïc þsus maiiusculae mihi uºrº inþtilis esse uidºtur.

V iam circà longitþdinem sonòrum parumper uersàbor. quamquam incommodum uideàtur, omnibus uòcàlibus longïs apicem appònò, ut lºctor uerba integrº prònþntiet. interdum etiam necessàrium est, exemplï gràtià, ut quïdam nòminàtïuos à suò ablàtïuò distinguàtur. etiam S longam semper geminam scrïbò, quamquam nònnþllï per þnam scrïbunt, ut causa prò caussà. sed ego hic et hoc scrïbò ante et uòcàlem et cònsonantem per þnum C secundum solitum, etiamsï duo ºnþntiantur (id est, ante uòcàlem). nihilòminus hiccine et hoccine per duòs màlò (sed càsum ablàtïuom hòcine per þnum).

VI quod ad accentum attinet, quod longitþdò syllabàrum ipsa acþtam indicat, hanc ïn scrïbendò nòn indicò, nisi uerbum paenultimà et acþtà et breuï legitur, ut ò Mercúrï. sunt quï similï modò distinguant inter itaque, quod igitur ferº significat, et itáque, quod idem atque et ita ualet. sed ego quidem neque in scrïbendò neque in loquendò hanc distinctiònem sequor.

VII tandem, estne scrïbendum equus an ecus? quom an cum? quotïdiº an cotïdiº? qþra an cþra? peqþnia an pecþnia? quoiius an cþius? alterum ante Christum nàtum scrïbºbant, alterum posteà màlºbant. commodum est quod distinºrï potest coniþnctiò quom à praepositiòne cum; minus uºrò commodº quoiius prò cþius scrïbimus, ut nònnþllï sentiunt, quia oculïs nòn placet. rºgula à quà discºdï nòn potest mihi nòn est, sed saepe per QV scrïbò, et cþram, pecþniam.

VIII rºgulàs quàs ego custòdiò summàtim dºscrïpsï. ante quam fïnem faciam dïcere uolò mº hàs nòn creàsse ut quamdam orthographiam integram à falsïs distingerem, sed ut þnï tantum dºfïnïtae cònstàrem orthographiae. num þna orthographia dïcï potest uºrior esse quam aliae? paruï enim interest quae orthographia optºtur sï modo þna obseruàtur. ergo nòn dºbet sententia cotïdiº habºre sï proxima quotïdiº habet.


dabam Osloae 30. Decembris 2001.