domum.

DŹ·ORTHOGRAPHIĀ


I ortographiam linguae Latīnae, id est scrībentī rźgulās custōdiendās, quam ego aliquamdiū custōdiō, hīc explicābō. exemplum Rōmānōrum circā initium nostrae dźscrīptiōnis temporis sequor, nisi quibusdam in locīs, quōs singillātim tangam, ubī ūsus antīquōrum mihi uidźtur esse ineptus aut dubius.

II sunt linguae Latīnae ūnus et uīgintī litterae propriae, quae bīnae, altera minuscula altera maiiuscula, sīc scrībuntur: a A, b B, c C, d D, e E, f F, g G, h H, i I, k K, l L, m M, n N, o O, p P, q Q, r R, s S, t T, u V, x X. ad hās adduntur etiam Graecae y Y, z Z, atque ź recentiōribus linguīs w, W et aliae. restant quidem hārum duae: J et U. recentissimīs temporibus altera locum cōnsonantis I habet, altera locum uōcālis V. sānź prō hīs sonīs dźsīderantur quaedam litterae; neque inūtiliter, ut scrīptum est apud Quīntiliānum, Claudius Aeolicum digammon ad hōs ūsūs adiźcerat, nam dīcī nōn potest utrum uoluit ā uolendō an ā uoluendō ferātur. tamen, quom tālźs litterae rārō ūsum habuissent apud antīquōs praesertimque quom sit, quantum sciō, ūnum tantum tōtīus linguae uerbum uźrź dubium, nempe illud uoluit uel soluit, neque ego hunc ūsum ascīuī. sī uźrź dubium est, signum paruom sub cōnsonante adfīgō: uoluit. hoc autem mź addūcit ad I et V geminam.

III sunt multa uerba quae aliquandō per V geminam, aliquandō per VO scrībuntur, ut sequontur sīue sequuntur, uolt sīue uult, uacuom sīue uacuum. et uerba quae aliquandō per I geminam, aliquandō per I singulam scrībuntur, ut iniiciō sīue iniciō, huiius sīue huius (sed nōn dź genetīuīs fīliī et fīlī loquor, quia illud -iī bisyllabum est et -ī monosyllabum). Rōmānī ipsī plźrumque per VO (aut per V singulam) scrīpsisse uidentur usque ad medium saeculum prīmum post Christum nātum, ex quō uidentur plźrumque per VV scrīpsisse. similī modō inueniuntur īnscrīptiōnźs cum huiius nec nōn quoiius, quae ueteriōrźs sunt illīs quae huius et cuius habent. Rōmānōs antīquōs sequor et VO scrībo: sequontur, ruontur, seruom, seruos (et accūsātīuom plūrālem hōc modō: seruōs), uacuom, cāsuom; et huiius, quoiius.

IIII nunc ad duālem fōrmam litterārum. sī plūs ualet quoddam uerbum uel quaedam littera, sīue animī attentiōnem postulat, ūsus maiiusculae litterae facit ut inter cźterās praestet. propria nōmina per prīmam litteram maiiusculam scrībuntur, et titulī haud rārō omnibus maiiusculīs. haec obseruāns, sit praeter solitum, prīmam sententiae litteram per minusculam scrībō, nisi ea quōdam modō, ut exposuī, praestat. nam positiōne littera uel uerbum nōn īn sź plūs ualet; ubicumque īn sententiā situm sit, uerbum profectō idem est. pūnctum sententiae priōris initium sequentis indicat, itaque hīc ūsus maiiusculae mihi uźrź inūtilis esse uidźtur.

V iam circā longitūdinem sonōrum parumper uersābor. quamquam incommodum uideātur, omnibus uōcālibus longīs apicem appōnō, ut lźctor uerba integrź prōnūntiet. interdum etiam necessārium est, exemplī grātiā, ut quīdam nōminātīuos ā suō ablātīuō distinguātur. etiam S longam semper geminam scrībō, quamquam nōnnūllī per ūnam scrībunt, ut causa prō caussā. sed ego hic et hoc scrībō ante et uōcālem et cōnsonantem per ūnum C secundum solitum, etiamsī duo źnūntiantur (id est, ante uōcālem). nihilōminus hiccine et hoccine per duōs mālō (sed cāsum ablātīuom hōcine per ūnum).

VI quod ad accentum attinet, quod longitūdō syllabārum ipsa acūtam indicat, hanc īn scrībendō nōn indicō, nisi uerbum paenultimā et acūtā et breuī legitur, ut ō Mercśrī. sunt quī similī modō distinguant inter itaque, quod igitur ferź significat, et itįque, quod idem atque et ita ualet. sed ego quidem neque in scrībendō neque in loquendō hanc distinctiōnem sequor.

VII tandem, estne scrībendum equus an ecus? quom an cum? quotīdiź an cotīdiź? qūra an cūra? peqūnia an pecūnia? quoiius an cūius? alterum ante Christum nātum scrībźbant, alterum posteā mālźbant. commodum est quod distinźrī potest coniūnctiō quom ā praepositiōne cum; minus uźrō commodź quoiius prō cūius scrībimus, ut nōnnūllī sentiunt, quia oculīs nōn placet. rźgula ā quā discźdī nōn potest mihi nōn est, sed saepe per QV scrībō, et cūram, pecūniam.

VIII rźgulās quās ego custōdiō summātim dźscrīpsī. ante quam fīnem faciam dīcere uolō mź hās nōn creāsse ut quamdam orthographiam integram ā falsīs distingerem, sed ut ūnī tantum dźfīnītae cōnstārem orthographiae. num ūna orthographia dīcī potest uźrior esse quam aliae? paruī enim interest quae orthographia optźtur sī modo ūna obseruātur. ergo nōn dźbet sententia cotīdiź habźre sī proxima quotīdiź habet.


dabam Osloae 30. Decembris 2001.