praefātiō
offerō Bibliae Volgātae ēditiōnem bilinguem quam Anglicae
ēditiōnis King James uersibus in margine pāginārum annotāuī. ubī
differt Volgāta ab Anglicā ēditiōne, Anglicam accomodāuī ut cum Volgātā
congrueret. hās accomodātiōnēs, quae sunt quam paucissimae, in īmō huiius
pāginae dabō.
Liber Psalmōrum quantō differt inter Volgātam et Anglicam ēditiōnem ut
tōtum librum ex hāc bilinguī ēditiōne exēmerim.
nūllā auctōritāte atque festīnanter obtulī hanc ēditiōnem. spērō
autem eam aliquoi ūtilem fore. facitō, quaesō, mē certiōrem sī quid
errōris inuēneris. ualē.
Saxo Medisiluānus Osloae, diē 11. Nouembris 1999
|